CCEO

Kanon 1456

Titel XXVII. Strafbestimmungen in der Kirche Strafrecht und Strafverfahren

Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium

Latina

n - § 1. Confessarius, qui sacramentale sigillum directe violavit, excommunicatione maiore puniatur firmo can. 728, § 1, n. 1; si vero alio modo hoc sigillum fregit, congrua poena puniatur. § 2. Interpres aliique, de quibus in can. 733, § 2, qui secretum violaverunt, et item qui notitias ex confessione habere quoquo modo conatus est , congrua poena puniantur , non exclusa excommunicatione minore aut suspensione. § 3. Firmis praescriptis §§ 1 et 2, quicumque quovis technico instrumento captavit aut malitiose in communicationis socialis mediis vel aliquo alio modo evulgavit quae in sacramentali confessione, vera vel ficta, a confessario vel a paenitente dicuntur, pro gravitate delicti puniatur, non exclusa, si de clerico agatur, depositione.

Quelle ↗
Verweis

Wird geladen…