CCEO
Kanon 28
Titel II. Kirchen sui iuris und Riten
Kirchen sui iuris und ihre Leitung
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§1. Ritus est patrimonium liturgicum, theologicum, spirituale et disciplinare cultura ac rerum adiunctis historiae populorum distinctum, quod modo fidei vivendae uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris proprio exprimitur.
§ 2. Ritus, de quibus in Codice agitur, sunt, nisi aliud constat, illi, qui oriuntur ex traditionibus Alexandrina, Antiochena, Armena, Chaldaea et Constantinopolitana.