CCEO
Kanon 598
Titel XV. Kirchliches Lehramt
Evangelisierung und Lehre
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
LatinaFide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet deposito fidei Ecclesiae commisso, continentur et simul ut divinitus revelata proponuntur sive ab Ecclesiae magisterio sollemni sive ab eius magisterio ordinario et universali, quod quidem communi adhaesione christifidelium sub ductu sacri magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes christifideles; quascumque devitare doctrinas eisdem contrarias.