Inhalt
Codex der Kanones der orientalischen Kirchen
- 286 Sede eparchiali vacante aut impedita ad Administratorem eparchiae aliumve, qui eparchiam interim regit, pertinet 1° parochum nominare presbyterum a Superiore maiore ad normam can. 284, § 2 propositum; 2° parochum ex aliis presbyteris nominare, si sedes …
- 287 § 1. Parochus unius paroeciae tantum curam paroecialem habeat; ob penuriam tamen presbyterorum aut alia adiuncta plurium vicinarum paroeciarum cura eidem parocho concredi potest. § 2. In eadem paroecia unus tantum habeatur parochus; si vero ius …
- 288 Parochus a provisione canonica obtinet curam animarum, quam tamen eidem exercere non licet nisi capta ad normam iuris particularis possessione canonica paroeciae.
- 289 § 1. In exsequendo munere docendi parochus obligatione tenetur verbum Dei praedicandi omnibus christifidelibus, ut hi in fide, spe et caritate radicati in Christo crescant et communitas christiana illud testimonium caritatis reddat, quod Dominus commendavit; itemque …
- 290 § 1. In omnibus negotiis iuridicis paroeciae parochus eiusdem personam gerit. § 2. Functiones sacrae maioris momenti, ut sunt celebratio sacramentorum initiationis christianae, benedictio matrimoniorum firmo can. 302, § 2, exsequiae ecclesiasticae ad parochum spectant ita, …
- 291 Oblationes omnes eis exceptis, de quibus in cann. 715 - 717, quae occasione perfuncti muneris pastoralis a parocho ceterisque clericis paroeciae addictis recipiuntur, ad massam paroecialem deferri debent, nisi de contraria offerentis voluntate constat circa oblationes …
- 292 § 1. Parochus obligatione tenetur residendi in domo paroeciali prope ecclesiam paroecialem; potest tamen Hierarcha loci iusta de causa permittere, ut alibi commoretur, dummodo ministerium paroeciale nihil inde detrimenti capiat. §. 2. Nisi gravis obstat ratio, …
- 293 Memor sit parochus se debere sua cottidiana conversatione et sollicitudine baptizatis et non baptizatis, catholicis et acatholicis, exemplum ministerii vere sacerdotalis et pastoralis exhibere omnibusque testimonium veritatis et vitae reddere et ut bonus pastor illos quoque …
- 294 Divinam Liturgiam pro populo paroeciae sibi concreditae parochus frequenter celebret, diebus vero iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris praescriptis celebrare tenetur.
- 295 In paroecia habeantur ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris opportuna consilia ad res pastorales et oeconomicas tractandas.
- 296 § 1. In paroecia habeantur libri paroeciales, liber scilicet baptizatorum, matrimoniorum, defunctorum aliique secundum normas iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris aut, si hae desunt, ab ipso Episcopo eparchiali statutas; prospiciat parochus, ut libri paroeciales servatis …
- 297 § 1. Parochus ab officio cessat renuntiatione ab Episcopo eparchiali acceptata, elapso tempore determinato, amotione vel translatione. § 2. Parochus expleto septoagesimo quinto aetatis anno rogatur, ut renuntiationem ab officio exhibeat Episcopo eparchiali, qui omnibus personae …
- 298 Si vacat paroecia aut parochus quacumque de causa a munere pastorali in paroecia exercendo impeditur, Episcopus eparchialis quam primum aliquem sacerdotem nominet administratorem paroeciae.
- 299 § 1. Administrator paroeciae eadem iura et obligationes habet ac parochus, nisi ab Episcopo eparchiali aliud statuitur. § 2. Administratori paroeciae nihil agere licet, quod praeiudicium afferre potest iuribus parochi aut damno esse potest bonis paroecialibus. …
- 300 § 1. Paroecia vacante itemque parocho a munere pastorali exercendo penitus impedito ante administratoris paroeciae nominationem curam paroeciae interim assumat vicarius paroecialis et quidem, si plures sunt, eorum ordinatione presbyterali senior aut, si vicarii desunt, parochus …
- 301 § 1. Si ad curam pastoralem paroeciae debite implendam necesse aut opportunum est, parocho adiungi possunt unus vel plures vicarii paroeciales, qui debent esse presbyteri. § 2. Vicarius paroecialis constitui potest sive pro tota paroecia sive …
- 302 § 1. Vicarii paroecialis iura et obligationes ex iure communi et particulari necnon ex litteris Episcopi eparchialis desumantur et sub auctoritate parochi exercenda sunt sed, nisi aliter expresse cavetur et excepta obligatione, de qua in can. …
- 303 Vicarius paroecialis potest ab Episcopo eparchiali amoveri iusta de causa; si vero vicarius paroecialis est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, servetur can. 1391, § 2.
- 304 Rector ecclesiae est presbyter, cui cura demandatur alicuius ecclesiae, quae nec paroecialis est nec adnexa domui instituti vitae consecratae.
- 305 § 1. Rector ecclesiae nominatur ab Episcopo eparchiali salvo iure Superioris maioris instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum presbyterum idoneum sui instituti vel societatis ad nominationem proponendi. § 2. Etsi ecclesia pertinet ad …
- 306 § 1. In ecclesia sibi commissa rectori ecclesiae functiones paroeciales peragere non licet nisi consentiente aut, si res fert, delegante parocho et firmo can. 336, § 2. § 2. Rector ecclesiae potest ibidem Divinam Liturgiam et …
- 307 Hierarcha loci, si id opportunum censet, potest rectori ecclesiae praecipere, ut determinatas in ecclesia sibi commissa celebret functiones sacras, etiam paroeciales, necnon ut ecclesia pateat certis christifidelium coetibus.
- 308 Sine rectoris ecclesiae vel auctoritatis superioris licentia saltem praesumpta nemini licet in ecclesia Divinam Liturgiam vel laudes divinas celebrare, sacramenta ministrare aliasve functiones sacras peragere; haec vero licentia dari vel denegari debet ad normam iuris.
- 309 Rector ecclesiae sub auctoritate Hierarchae loci servatisque legitimis statutis et iuribus quaesitis debet curare, ut Divina Liturgia, sacramenta et laudes divinae secundum praescripta librorum liturgicorum et iuris in ecclesia celebrentur, onera fideliter impleantur, bona ecclesiastica diligenter …
- 310 Rectorem ecclesiae Episcopus eparchialis amovere potest iusta de causa; si vero rector ecclesiae est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, servetur can. 1391, § 2.
- 311 § 1. Exarchia est populi Dei portio, quae ob specialia adiuncta ut eparchia non est erecta quaeque territorialiter vel alia ratione circumscripta Exarcho pascenda concreditur. § 2. In erectione, immutatione et suppressione exarchiae, quae intra fines …
- 312 Exarchus exarchiam regit aut nomine illius, a quo nominatus est, aut nomine proprio; de qua re in erectione vel immutatione exarchiae constare debet.
- 313 Quae in iure de eparchiis vel de Episcopis eparchialibus dicuntur, valent etiam de exarchiis vel de Exarchis, nisi aliter iure expresse cavetur vel ex natura rei constat.
- 314 § 1. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis Exarchus nominatur a Patriarcha de consensu Synodi permanentis et firmis cann. 181 - 188, si de Exarcho agitur, qui Episcopus ordinandus est; in ceteris casibus nominatio Exarchi competit soli …
- 315 § 1. Exarchus extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constitutus a Patriarcha presbyteros idoneos expetere potest, qui curam pastoralem christifidelium in exarchia suscipiant; Patriarcha autem, quatenus fieri potest, petitioni Exarchi satisfaciat. § 2. Presbyteri a Patriarcha ad …