Inhalt

Codex der Kanones der orientalischen Kirchen

  1. 752 Litterae dimissoriae mitti possunt ab Episcopo eparchiali proprio ad quemlibet eiusdem Ecclesiae sui iuris Episcopum, non autem ad Episcopum alterius Ecclesiae ac ordinandus, nisi de licentia eorum, de quibus in can. 748, § 2.
  2. 753 Litterae dimissoriae ab ipso concedente aut ab eius successore limitibus circumscribi aut revocari possunt, sed semel concessae non exstinguuntur resoluto iure concedentis.
  3. 754 Sacram ordinationem valide suscipere potest solus vir baptizatus.
  4. 755 Episcopus eparchialis et Superior maior nonnisi gravissima de causa, etsi occulta, diacono sibi subdito ad presbyteratum destinato ascensum ad ipsum presbyteratum prohibere possunt salvo iure recursus ad normam iuris.
  5. 756 Non licet aliquem quovis modo qualibet de causa ad ordines sacros suscipiendos cogere vel ad normam iuris idoneum ab eisdem suscipiendis avertere.
  6. 757 Is, qui superiorem ordinem sacrum suscipere recusat, non potest prohiberi a suscepti ordinis sacri exercitio, nisi impedimento canonico detinetur aliave gravis de iudicio Episcopi eparchialis vel Superioris maioris obest causa. 1° De requisitis in candidatis ad …
  7. 758 § 1. Ut quis licite ordinari possit, requiruntur 1° chrismationis sancti myri susceptio; 2° mores atque qualitates physicae et psychicae ordini sacro suscipiendo congruentes; 3° aetas iure praescripta; 4° debita scientia; 5° ordinum inferiorum susceptio ad …
  8. 759 § 1. Aetas praescripta ad diaconatum est vicesimus tertius annus expletus, ad presbyteratum vicesimus quartus expletus firmo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris provectiorem aetatem exigente. § 2. Dispensatio ultra annum ab aetate iure communi praescripta …
  9. 760 § 1. Diaconum ordinare licet tantum post feliciter expletum quartum curriculi studiorum philosophico-theologicorum annum, nisi Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum aliud statuit. § 2. Si vero de candidato ad sacerdotium non destinato agitur, eum …
  10. 761 Candidatus ad ordinem diaconatus vel presbyteratus, ut licite ordinetur, Episcopo eparchiali proprio aut Superiori maiori declarationem tradere debet manu propria subscriptam, qua testificatur se sua sponte ac libere ordinem sacrum et obligationes eidem ordini adnexas suscepturum …
  11. 762 § 1. A suscipiendis ordinibus sacris est impeditus 1° qui aliqua forma laborat amentiae aliusve infirmitatis psychicae, qua consultis peritis inhabilis iudicatur ad ministerium rite implendum; 2° qui delictum apostasiae, haereseos aut schismatis commisit; 3° qui …
  12. 763 Ab exercendis ordinibus sacris est impeditus 1° qui impedimento ordines sacros suscipiendi, dum afficiebatur, illegitime ordines sacros suscepit; 2° qui delicta vel actus commisit, de quibus in can. 762, § 1, nn. 2 - 6; 3° …
  13. 764 Impedimenta suscipiendi vel exercendi ordines sacros iure particulari statui non possunt; consuetudo vero novum impedimentum inducens aut impedimento iure communi statuto contraria reprobatur.
  14. 765 Ignorantia impedimentorum ab eisdem non eximit.
  15. 766 Impedimenta multiplicantur ex diversis suis causis, non autem ex repetita eadem causa, nisi agitur de impedimento ex homicidio voluntario aut ex procurato abortu effectu secuto.
  16. 767 § 1. Episcopus eparchialis vel Hierarcha instituti vitae consecratae potest sibi subditos dispensare ab impedimentis suscipiendi vel exercendi ordines sacros sequentibus exceptis 1° si factum, quo impedimentum innititur, ad forum iudiciale deductum est; 2° ab impedimentis, …
  17. 768 § 1. In precibus ad obtinendam dispensationem omnia impedimenta indicanda sunt; dispensatio generalis vero valet etiam pro impedimentis bona fide reticitis eis exceptis, de quibus in can. 762, § 1, n. 4, aliisve ad forum iudiciale …
  18. 769 § 1. Auctoritas, quae candidatum ad sacram ordinationem admittit, obtineat 1° declarationem, de qua in can. 761, necnon testimonium ultimae sacrae ordinationis aut, si de prima sacra ordinatione agitur, etiam testimonium baptismi et chrismationis sancti myri; …
  19. 770 Episcopus ordinans cum legitimis litteris dimissoriis, quibus asseritur candidatum ad ordinem sacrum suscipiendum idoneum esse, potest huic attestationi acquiescere, sed non tenetur; si vero pro sua conscientia censcet candidatum non esse idoneum, eum ne ordinet.
  20. 771 § 1. Nomina candidatorum ad ordines sacros promovendorum publice nota fiant in ecclesia paroeciali uniuscuiusque candidati ad normam iuris particularis. § 2. Omnes christifideles obligatione tenentur impedimenta, si qua noverunt, Episcopo eparchiali vel parocho ante sacram …
  21. 772 Omnis candidatus ad sacram ordinationem promovendus recessui spirituali vacet modo iure particulari determinato.
  22. 773 Sacrae ordinationes cum christifidelium quam maxima frequentia celebrentur in ecclesia die dominico vel festo, nisi iusta causa aliud suadet.
  23. 774 § 1. Celebrata sacra ordinatione nomina singulorum ordinatorum ac Episcopi ordinantis, locus et dies sacrae ordinationis adnotentur in speciali libro in archivo curiae eparchialis asservando. § 2. Singulis ordinatis det Episcopus ordinans authenticum sacrae ordinationis susceptae …
  24. 775 Episcopus eparchialis aut Superior maior notitiam sacrae ordinationis uniuscuiusque diaconi mittat ad parochum apud quem ordinati baptismus adnotatus est.
  25. 776 § 1. Matrimoniale foedus a Creatore conditum eiusque legibus instructum, quo vir et mulier irrevocabili consensu personali totius vitae consortium inter se constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum ac ad filiorum generationem et educationem ordinatur. …
  26. 777 Ex matrimonio oriuntur inter coniuges aequa iura et obligationes circa ea, quae ad consortium vitae coniugalis pertinent.
  27. 778 Omnes possunt matrimonium inire, qui iure non prohibentur.
  28. 779 Matrimonium gaudet favore iuris; quare in dubio standum est pro validitate matrimonii, donec contrarium probetur.
  29. 780 § 1. Matrimonium catholicorum, etsi una tantum pars est catholica, regitur iure non solum divino, sed etiam canonico salva competentia auctoritatis civilis circa effectus mere civiles matrimonii. § 2. Matrimonium inter partem catholicam et partem baptizatam …
  30. 781 Si quando Ecclesia iudicare debet de validitate matrimonii acatholicorum baptizatorum 1° quod attinet ad ius, quo partes tempore celebrationis matrimonii tenebantur servetur can. 780, § 2; 2° quod attinet ad formam celebrationis matrimonii, Ecclesia agnoscit quamlibet …
Verweis

Wird geladen…