Inhalt
Codex der Kanones der orientalischen Kirchen
- 422 § 1. Superiores permanens habeant consilium ad normam typici vel statutorum constitutum, cuius opera in officio exercendo utantur; in casibus iure praescriptis eius consensum aut consilium ad normam can. 934 exquirere tenentur. § 2. Iure particulari …
- 423 Monasterium, confoederatio monastica, ordo et congregatio eorumque provinciae et domus legitime erecta ipso iure sunt personae iuridicae; capacitatem vero eorum acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi bona temporalia typicum vel statuta excludere aut coartare possunt.
- 424 In typico vel statutis normae statuantur de usu et administratione bonorum ad propriam paupertatem fovendam, exprimendam et tuendam.
- 425 Bona temporalia institutorum religiosorum reguntur cann. 1007 - 1054, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat.
- 426 Omnes et singuli religiosi, Superiores aeque ac subditi, debent non solum, quae emiserunt vota, fideliter integreque servare, sed etiam secundum typicum vel statuta mente et propositis fundatoris fideliter servatis vitam componere atque ita ad perfectionem sui …
- 427 Omnes et singuli religiosi tenentur obligationibus, quae clericis iure communi praescribuntur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
- 428 Instituto religioso sodalis a votis perpetuis ut clericus ascribitur ordinatione diaconali vel in casu clerici alicui eparchiae iam ascripti professione perpetua.
- 429 Litterae religiosorum ad Superiores eorum necnon ad Hierarcham loci, Patriarcham, Legatum Romani Pontificis et Sedem Apostolicam missae itemque litterae, quas ipsi ab eisdem recipiunt, nulli inspectioni obnoxiae sunt.
- 430 Non licet titulos mere honorificos dignitatum vel officiorum religiosis conferre, nisi agitur typico vel statutis id permittentibus de titulis officiorum Superiorum maiorum, quae religiosi iam exercuerunt.
- 431 § 1. Religiosus sine consensu scripto dato proprii Superioris maioris non potest inde a prima professione ad dignitatem vel officium extra proprium institutum promoveri eis exceptis, quae per electionem a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis peractam conferuntur, …
- 432 Monasterium dependens, domus vel provincia instituti religiosi cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, quod de consensu Sedis Apostolicae alii Ecclesiae sui iuris ascribitur, ius huius Ecclesiae servare debet salvis praescriptis typici vel statutorum, quae internum …
- 433 § 1. Monasterium dicitur domus religiosa, in qua sodales ad evangelicam perfectionem tendunt servatis regulis et traditionibus vitae monasticae. § 2. Monasterium sui iuris est illud, quod ab alio monasterio non dependet et regitur proprio typico …
- 434 Monasterium est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectum aut per eiusdem decretum ut tale agnitum est; iuris patriarchalis, si est stauropegiacum; iuris eparchialis, si ab Episcopo erectum, decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecutum non est. 1° …
- 435 § 1. n Episcopi eparchialis est erigere monasterium sui iuris praevia licentia scripto data intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis Patriarchae aut in ceteris casibus Sedis Apostolicae. § 2. Patriarchae reservatur erectio monasterii stauropegiaci.
- 436 § 1. Quodvis monasterium sui iuris monasteria dependentia habere potest, quorum alia sunt filialia, si ex ipso actu erectionis vel ex decreto secundum typicum lato ad condicionem monasterii sui iuris tendere possunt, alia vero sunt subsidiaria. …
- 437 § 1. Licentia erigendi monasterium, etiam dependens, secumfert ius habendi ecclesiam et ministeria sacra peragendi itemque pia opera, quae monasterii ad normam typici sunt propria, exercendi salvis clausulis legitime appositis. § 2. Ut aedificentur et aperiantur …
- 438 § 1. Patriarchae est supprimere intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, monasterium sui iuris vel filiale iuris eparchialis vel stauropegiacum gravi de causa, de consensu Synodi permanentis et rogante vel consulto Episcopo eparchiali, si monasterium est …
- 439 § 1. Plura eiusdem Eparchiae monasteria sui iuris Episcopo eparchiali subiecta confoederationem inire possunt de consensu scripto dato eiusdem Episcopi eparchialis, cuius est etiam confoederationis statuta approbare. § 2. Confoederatio inter plura monasteria sui iuris diversarum …
- 440 § 1. Monasterii sui iuris non confoederati aggregatio et confoederati a confoederatione separatio eidem auctoritati reservatur, de qua in can. 439. § 2. Confoederatio autem intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis supprimi non potest nisi a Patriarcha …
- 441 § 1. In monasteriis Superiores et Synaxes eam potestatem habent, quae iure communi et typico determinatur. § 2. Superiores in monasteriis sui iuris habent potestatem regiminis, quatenus ipsis a iure vel ab auctoritate, cui subditi sunt, …
- 442 Firmo monasterii sui iuris typico, quod potiora exigit, ut quis habilis sit ad officium Superioris monasterii sui iuris suscipiendum, requiritur, ut professionem perpetuam emiserit, per decem saltem annos professus sit et annos quadraginta expleverit.
- 443 § 1. Superior monasterii sui iuris eligitur in Synaxi ad normas typici coadunata et servatis cann. 947 - 960, salvo iure Episcopi eparchialis ut Synaxi electionis per se vel per alium praesit. § 2. In electione …
- 444 § 1. Officium Superioris monasterii sui iuris confertur ad tempus indeterminatum, nisi aliud fert typicum. § 2. Nisi typicum aliud praescribit, Superiores monasteriorum dependentium constituuntur ad tempus in ipso typico determinatum a Superiore monasterii sui iuris …
- 445 Sodales Synaxis electionis eos eligere satagant, quos in Domino vere dignos et idoneos ad officium Superioris agnoscunt, se abstinentes a quovis abusu et praesertim a suffragiorum procuratione tam pro se ipsis quam pro aliis.
- 446 In proprio monasterio Superior resideat neque ab eodem discedat nisi ad normam typici.
- 447 § 1. Pro administratione bonorum temporalium sit in monasterio oeconomus, qui officio suo fungatur sub moderamine Superioris. § 2. Superior monasterii sui iuris officium oeconomi eiusdem monasterii simul ne gerat; officium vero oeconomi monasterii dependentis, etsi …
- 448 Ut quis in monasterium sui iuris admittatur, requiritur, ut recta intentione moveatur, ad vitam monasticam ducendam sit idoneus nec ullo detineatur impedimento iure statuto.
- 449 Candidatus, antequam ad novitiatum admittitur, per temporis spatium in typico determinatum in monasterio degere debet sub speciali cura probati sodalis.
- 450 Firmis praescriptis typici, quae potiora exigunt, ad novitiatum valide admitti non possunt 1° acatholici; 2° qui poena canonica puniti sunt exceptis poenis, de quibus in can. 1426, § 1; 3° ii, quibus imminet gravis poena ob …
- 451 Nemo licite ad novitiatum monasterii alterius Ecclesiae sui iuris admitti potest sine licentia Sedis Apostolicae, nisi de candidato agitur, qui destinatus est monasterio dependenti, de quo in can. 432, propriae Ecclesiae.