Inhalt
Codex der Kanones der orientalischen Kirchen
- 1323 § 1. Res iudicata iure firma est ita, ut impugnari possit tantum per querelam nullitatis, restitutionem in integrum vel oppositionem tertii. § 2. Res iudicata facit ius inter partes et dat actionem iudicati atque exceptionem rei …
- 1324 Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum non exceptis causis de coniugum separatione.
- 1325 § 1. Si duplex sententia conformis in causa de statu personarum lata est, potest quovis tempore ad tribunal appellationis provocari allatis novis eisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione computandum; …
- 1326 § 1. Adversus sententiam, quae transiit in rem iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum. § 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi: 1° sententia ita probationibus innititur, quae postea …
- 1327 § 1. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326, § 2, nn. 1 - 3, petenda est a iudice, qui sententiam tulit, intra tres menses a die cognitionis eorundem motivorum computandos. § 2. …
- 1328 § 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit. § 2. Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio est petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest, ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen …
- 1329 Concessa restitutione in integrum iudex pronuntiare debet de merito causae. 3° De oppositione tertii
- 1330 Qui ex sententia definitiva inter alios lata, quae exsecutioni mandari potest, suorum iurium laesionem veretur, sententiam ipsam ante eius exsecutionem impugnare potest.
- 1331 § 1. Oppositio tertii fieri potest vel postulando revisionem sententiae a tribunali, quod eam tulit, vel provocando ad tribunal appellationis. § 2. Si petitio admissa est et oppositor agit in gradu appellationis, tenetur legibus pro appellatione …
- 1332 § 1. Oppositor in quolibet casu probare debet ius suum revera esse laesum aut laesum iri. § 2. Laesio autem oriri debet ex ipsa sententia, quatenus aut ipsa est causa laesionis aut, si exsecutioni mandatur, oppositorem …
- 1333 Si oppositor ius suum probavit, sententia antea lata reformanda est a tribunali secundum oppositoris petitionem.
- 1334 Pauperes, qui omnino impares sunt expensis iudicialibus sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium, si ex parte tantum, ad expensarum deminutionem.
- 1335 Statuta tribunalis debent normas dare 1° de expensis iudicialibus a partibus solvendis vel compensandis; 2° de procuratorum, advocatorum et interpretum remuneratione deque testium indemnitate; 3° de gratuito patrocinio vel expensarum deminutione concedendis; 4° de reparatione damnorum, …
- 1336 A pronuntiatione circa expensas, remunerationes et damna reparanda non datur distincta appellatio, sed pars recurrere potest intra quindecim dies ad eundem iudicem, qui potest taxationem emendare.
- 1337 § 1. Sententia, quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest salvo can. 1328. § 2. Iudex, qui sententiam tulit, et, si appellatio interposita est, etiam iudex appellationis, sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam …
- 1338 Non antea exsecutioni locus esse potest, quam exsecutorium iudicis decretum habetur, quo edicitur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.
- 1339 Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigit, quaestio incidens habetur ab illo iudice decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.
- 1340 § 1. Nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuitur, sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis eparchiae, ubi sententia in primo gradu iudicii lata est. § 2. Si vero hic …
- 1341 § 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso tenore sententiae est permissum, debet sententiam secundum obviam verborum significationem exsecutioni mandare. § 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de …
- 1342 § 1. Quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur. § 2. Si pars damnata est ad rem mobilem praestandam vel ad solvendam pecuniam vel ad aliud dandum aut …
- 1343 § 1. Iudicio contentioso summario tractari possunt omnes causae iure non exclusae, nisi pars iudicium contentiosum ordinarium petit. § 2. Si iudicium contentiosum summarium adhibetur in causis iure exclusis, actus iudiciales sunt nulli.
- 1344 § 1. Libellus litis introductorius praeter ea, quae in can. 1187 recensentur, debet 1° facta, quibus actoris petitiones innituntur, breviter, integre et perspicue exponere; 2° probationes, quibus actor facta demonstrare intendit quasque simul afferre non potest, …
- 1345 § 1. Si conamen conciliationis ad normam can. 1103, § 2 inutile cessit, iudex, si aestimat libellum litis introductorium aliquo fundamento niti, intra tres dies decreto ad calcem libelli apposito praecipiat, ut exemplar petitionis statim notificetur …
- 1346 Si exceptiones partis conventae id exigunt, iudex actori determinet terminum ad respondendum ita, ut ex allatis utriusque partis elementis ipse controversiae obiectum perspectum habeat.
- 1347 § 1. Elapsis terminis ad respondendum, de quibus in cann. 1345, § 1 et 1346, iudex perspectis autis formulam dubii determinet; deinde ad audientiam non ultra triginta dies celebrandam omnes citet, qui in ea interesse debent, …
- 1348 In audientia primum tractantur quaestiones, de quibus in cann. 1118, 1119, 1121 et 1122.
- 1349 § 1. Probationes colliguntur in audientia salvo can. 1071. § 2. Pars eiusque advocatus assistere possunt interrogationi ceterarum partium, testium et peritorum.
- 1350 Responsiones partium, testium, peritorum, petitiones et exceptiones advocatorum redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in eis tantummodo, quae pertinent ad substantiam rei controversae, et ab eisdem subscribendae.
- 1351 Probationes, quae non sunt in petitione vel responsione allatae aut petitae, potest iudex admittere tantum ad normam can. 1110; postquam autem vel unus testis auditus est, iudex potest tantummodo ad normam can. 1283 novas probationes decernere.
- 1352 Si in audientia omnes probationes colligi non potuerunt, altera statuatur andientia.