Inhalt
Codex der Kanones der orientalischen Kirchen
- 565 Sodalis instituti saecularis per ordinationem diaconalem ut clericus ascribitur eparchiae, pro cuius servitio ordinatus est, nisi vi concessionis Sedis Apostolicae vel, si de instituto saeculari iuris patriarchalis agitur, Patriarchae eidem instituto ascribitur.
- 566 Circa erectionem et suppressionem institutorum saecularium, eorum statuta necnon dependentiam ab auctoritate ecclesiastica serventur, quae de congregationibus in cann. 414, 506, 507, § 2, 509 et 510 statuta sunt.
- 567 § 1. Instituta saecularia eorumque provinciae et domus legitime erectae ipso iure sunt personae iuridicae ad normam can. 423. § 2. Administratio bonorum regitur cann. 424 et 425.
- 568 § 1. In admittendis candidatis serventur statuta firmo can. 450. § 2. Sodalis instituto saeculari perpetuo cooptatus dimittitur decreto ad normam statutorum dato, quod exsecutioni mandari non potest, nisi est ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate …
- 569 Iuris particularis uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris est pressius de institutis saecularibus statuere.
- 570 Iure particulari aliae species constitui possunt ascetarum, qui vitam eremiticam imitantur, sive ad instituta vitae consecratae pertinent sive non; item virgines et viduae consecratae seorsum in saeculo castitatem professione publica profitentes constitui possunt.
- 571 Novas formas vitae consecratae approbare soli Sedi Apostolicae reservatur; Patriarchae autem atque Episcopi eparchiales nova vitae consecratae dona a Spiritu Sancto Ecclesiae concredita discernere satagant et promotores adiuvent, quo melius proposita exprimant et aptis statutis protegant.
- 572 Societates vitae apostolicae, quarum sodales sine votis religiosis finem apostolicum societatis proprium prosequuntur et, vitam fraternam in communi ducentes secundum propriam vitae rationem, per observantiam constitutionum ad perfectionem caritatis tendunt, quaeque institutis vitae consecratae accedunt, reguntur …
- 573 § 1. Consociationes ab auctoritate competenti ecclesiastica erectae vel ab ipsa per decretum approbatae sunt personae iuridicae in Ecclesia et vocantur consociationes publicae. § 2. Ceterae consociationes, etsi ab auctoritate ecclesiastica laudantur vel commendantur, consociationes privatae …
- 574 Salvo de cetero can. 18 solius auctoritatis ecclesiasticae competentis est erigere christifidelium consociationes, quae sibi proponunt doctrinam christianam nomine Ecclesiae tradere aut cultum publicum promovere vel quae alios intendunt fines, quorum prosecutio natura sua eidem auctoritati …
- 575 § 1. Auctoritas competens ad erigendas vel approbandas christifidelium consociationes est pro consociationibus et earundem confoederationibus 1° eparchialibus Episcopus eparchialis, non vero Administrator eparchiae, eis tamen consociationibus exceptis, quarum erectio ex privilegio apostolico vel patriarchali aliis …
- 576 § 1. Omnis consociatio sua habeat statuta, quibus determinantur consociationis nomen, finis, sedes, regimen et condiciones requisitae ad ascriptionem; praeterea in statutis determinantur agendi rationes attentis ritu propriae Ecclesiae sui iuris, necessitatibus loci et temporis vel …
- 577 § 1. Quaelibet consociatio subest vigilantiae auctoritatis ecclesiasticae, quae eam erexit vel approbavit; huius auctoritatis est curare, ut in eadem integritas fidei et morum servetur, et vigilare, ne in disciplinam ecclesiasticam abusus irrepant. § 2. Episcopi …
- 578 § 1. Membrorum receptio fiat ad normam iuris communis ac statutorum consociationis. § 2. Eadem persona ascribi potest pluribus consociationibus. § 3. Sodales institutorum religiosorum possunt consociationibus ad normam typici vel statutorum de consensu sui Superioris …
- 579 Nulla consociatio christifidelium propria membra ut clericos sibi ascribere potest nisi ex speciali concessione a Sede Apostolica vel, si de consociatione, de qua in can. 575, § 1, n. 2, agitur, a Patriarcha de consensu Synodi …
- 580 Qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit vel excommunicatione maiore irretitus est, valide in consociationes recipi non potest; si vero iam legitime ascriptus est, ab Hierarcha loci ipso iure dimissus …
- 581 Nemo legitime ascriptus a consociatione dimittatur nisi iusta de causa ad normam iuris communis et statutorum.
- 582 Consociatio legitime erecta vel approbata bona temporalia ad normam cann. 1007 - 1054 et statutorum administrat sub vigilantia auctoritatis, quae eam erexit vel approbavit, cui quotannis administrationis rationem reddere debet.
- 583 § 1. Consociationes a Sede Apostolica erectae vel approbatae nonnisi ab eadem supprimi possunt. § 2. Ceterae consociationes, firmo can. 927, § 2 et salvo iure recursus in suspensivo ad normam iuris, praeterquam a Sede Apostolica …
- 584 § 1. Christi mandato omnes gentes evangelizandi obsequens et Spiritus Sancti gratia caritateque mota Ecclesia se totam missionariam agnoscit. § 2. Evangelizatio gentium ita fiat, ut servata integritate fidei et morum Evangelium se in cultura singulorum …
- 585 § l. Singularum Ecclesiarum sui iuris est iugiter curare, ut per praecones apte praeparatos et ab auctoritate competenti ad normam iuris communis missos Evangelium praedicetur in universum mundum sub moderamine Romani Pontificis. § 2. Synodo Episcoporum …
- 586 Severe prohibetur, ne quis ad Ecclesiam amplectendam cogatur vel artibus importunis inducatur aut alliciatur; omnes vero christifideles curent, ut vindicetur ius ad libertatem religiosam, ne quis iniquis vexationibus ab Ecclesia deterreatur.
- 587 § 1. Qui se Ecclesiae coniungere volunt, caerimoniis liturgicis admittantur ad catechumenatum, qui non sit mera dogmatum praeceptorumque expositio, sed totius vitae christianae institutio et tirocinium debite protractum. § 2. Qui catechumenatui ascripti sunt, ius habent, …
- 588 Integrum est catechumenis ascribi cuivis Ecclesiae sui iuris ad normam can. 30; caveatur tamen, ne quid ipsis suadeatur, quod obstare possit eorundem ascriptioni Ecclesiae, quae eorum culturae magis consentanea est.
- 589 Missionarii sive exteri sive autochthoni sint congruis dotibus et ingenio idonei; sint apte instituti in missiologia et in spiritualitate missionaria necnon instructi in historia et cultura populorum, qui evangelizandi sunt.
- 590 In activitate missionali curandum est, ut novellae Ecclesiae quam primum maturitatem consequantur atque plene constituantur ita, ut sub ductu propriae hierarchiae sibi providere et opus evangelizandi assumere atque continuare possint.
- 591 Missionarii sedulo curent, ut 1° vocationes ad ministeria sacra inter neophytos prudenter promoveantur ita, ut novellae Ecclesiae quam primum autochthonis clericis floreant; 2° catechistae ita instituantur, ut tamquam validi cooperatores ministrorum sacrorum munus suum in evangelizatione …
- 592 § 1. Speciali cura in territoriis missionum aptae formae apostolatus laicorum foveantur; instituta vitae consecratae, ratione habita singulorum populorum ingenii et indolis, promoveantur; scholae et alia huiusmodi educationis christianae et progressus culturalis instituta, ut opus est, …
- 593 § 1. Omnes presbyteri cuiuscumque condicionis in territoriis missionum operam praestantes utpote unum presbyterium efformantes ardenter in evangelizatione cooperentur. § 2. Ipsi cum ceteris missionariis christianis, ut unum pro Christo Domino testimonium reddant, libenter collaborent ad …
- 594 Territoria missionum sunt, quae Sedes Apostolica ut talia agnovit.