CCEO

Fortlaufend lesen

107

§ 1. Nisi ius particulare maiorem praesentiam exigit et firmis cann. 69, 149 et 183, § 1, quaelibet sessio Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis canonica atque singulum scrutinium validum est, si maior pars Episcoporum, qui tenentur eidem Synodo interesse, praesens est.

§ 2. Firmis cann. 72, 149 et 183, §§ 3 et 4 integrum est Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis latis normis statuere, quot suffragia et scrutinia requirantur, ut decisiones synodales vim iuris obtineant; secus servari debet can. 924.

108

§ 1. Patriarchae est Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aperire necnon de eiusdem Synodi consensu transferre, prorogare, suspendere et dissolvere.

§ 2. Patriarchae quoque est praeauditis Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membris ordinem servandum in quaestionibus examinandis praeparare atque approbationi Synodi initio sessionum subicere.

§ 3. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis durante singuli Episcopi propositis quaestionibus possunt alias addere, si saltem tertia pars membrorum, quae Synodo intersunt, consentit.

109

Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis incohata nemini Episcoporum licet discedere a Synodi sessionibus nisi iusta de causa a Synodo approbata.

110

§ 1. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis exclusive competit leges ferre pro tota Ecclesia patriarchali, quae vim obtinent ad normam can. 150, §§ 2 et 3.

§ 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est tribunal ad normam can. 1062.

§ 3. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis electionem Patriarchae, Episcoporum et candidatorum ad officia, de quibus in can. 149, peragit.

§ 4. Actus administrativi Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis non competunt, nisi pro certis actibus Patriarcha aliud statuit aut iure communi actus aliqui eidem Synodo reservantur et firmis canonibus, qui consensum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis requirunt.

111

§ 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis designat modum et tempus promulgationis legum et publicationis decisionum.

§ 2. Item de secreto servando circa acta et negotia tractata Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est decidendum salva obligatione secretum servandi in casibus iure communi statutis.

§ 3. Acta de legibus ac decisionibus quam primum Romano Pontifici mittantur; certa acta vel etiam omnia cum ceteris Ecclesiarum orientalium Patriarchis de iudicio eiusdem Synodi communicentur.

112

§ 1. Patriarchae competit promulgatio legum et publicatio decisionum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.

§ 2. Interpretatio authentica legum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis usque ad futuram Synodum Patriarchae consulta Synodo permanenti competit.

113

Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis sua conficiat statuta., in quibus provideatur de secretaria Synodi, de commissionibus praeparatoriis, de ordine procedendi necnon de aliis mediis, quae fini consequendo efficacius consulant.

114

§ 1. Patriarcha penes suam Sedem habere debet curiam patriarchalem a curia eparchiae Patriarchae distinctam, quae constat ex Synodo permanenti, Episcopis curiae patriarchalis, tribunali ordinario Ecclesiae patriarchalis, oeconomo patriarchali, cancellario patriarchali, commissione de re liturgica necnon aliis commissionibus, quae iure curiae patriarchali adiunguntur.

§ 2. Personae ad curiam patriarchalem pertinentes a Patriarcha ex clericis totius Ecclesiae, cui praeest, seligi possunt consulto eorum Episcopo eparchiali vel, si de sodalibus instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, eorum Superiore maiore.

§ 3. Officia utriusque curiae Patriarchae, quatenus fieri potest, in eisdem personis ne cumulentur.

115

§ 1. Synodus permanens constat ex Patriarcha et quattuor Episcopis ad quinquennium designatis.

§ 2. Horum Episcoporum tres a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis eliguntur, inter quos saltem duo ex Episcopis eparchialibus esse debent, unus vero a Patriarcha nominatur.

§ 3. Eodem tempore ac modo designentur quattuor, quatenus fieri potest, Episcopi, qui ex ordine a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis determinato Synodi permanentis membra impedita alternatim substituant.

116

§ 1. Patriarchae est Synodum permanentem convocare eique praeesse.

§ 2. Si Patriarcha impeditur, ne Synodo permanenti intersit, Synodi sessionibus praeest Episcopus ordinatione episcopali senior inter Synodi membra redintegrato quinario numero ad normam can. 115, § 3.

§ 3. Si Synodus permanens definire debet negotium, quod personam alicuius Episcopi, qui membrum eiusdem Synodi est, vel eius eparchiam aut officium tangit, hic quidem audiendus est, sed in Synodo ei substituatur alius Episcopus ad normam can. 115, § 3.

117

Praeses et omnia alia membra Synodi permanentis, quae Synodo interfuerunt, actis Synodi subscribere debent.

118

Suffragia in Synodo permanenti debent esse secreta, si de personis agitur; in ceteris vero casibus, si saltem unum ex membris id expresse petivit.

119

Si quod negotium ad Synodi permanentis competentiam pertinens definiendum est, dum locum habet Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, decisio de hoc negotio Synodo permanenti reservatur, nisi Patriarcha de consensu Synodi permanentis decisionem Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis committere opportunum iudicat.

120

Synodus permanens convocari debet statis temporibus, saltem bis in anno, et, quoties Patriarcha id opportunum censet, et, quoties expedienda sunt negotia, ad quae ius commune requirit consensum vel consilium eiusdem Synodi.

121

Si gravi de causa de iudicio Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis Synodus permanens constitui non potest, Sedes Apostolica certior fiat et Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis eligat duos Episcopos, quorum unus ex Episcopis eparchialibus esse debet, qui cum Patriarcha causa perdurante Synodi permanentis vices gerunt.

122

§ 1. Pro administratione bonorum Ecclesiae patriarchalis Patriarcha de consensu Synodi permanentis nominet oeconomum patriarchalem ab oeconomo eparchiae Patriarchae distinctum, qui sit christifidelis in re oeconomica peritus et probitate praestans excluso vero ad validitatem eo, qui cum Patriarcha consanguinitate vel affinitate usque ad quartum gradum inclusive coniunctus est.

§ 2. Oeconomus patriarchalis nominatur ad tempus iure particulari determinatum; munere durante a Patriarcha amoveri non potest nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aut, si periculum in mora est, Synodi permanentis.

§ 3. Oeconomus patriarchalis rationem administrationis exeuntis anni necnon praevisionem accepti et expensi anni incipientis Synodo permanenti quotannis scripto reddere debet; ratio administrationis reddenda est etiam, quoties a Synodo permanenti petitur.

§ 4. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis potest rationem administrationis necnon praevisionem accepti et expensi ab oeconomo patriarchali exquirere et proprio examini subicere.

123

§1. In curia patriarchali nominetur a Patriarcha presbyter vel diaconus omni exceptione maior, qui ut cancellarius patriarchalis cancellariae patriarchali et archivo curiae patriarchalis praeest a vices gerente, si casus fert, a Patriarcha nominato adiutus.

§ 2. Praeter cancellarium eiusque vices gerentem, qui ex officio suo notarii sunt, Patriarcha alios quoque notarios pro tota Ecclesia, cui praeest, nominare potest, quibus omnibus cann. 253 et 254 applicentur; quos notarios etiam libere ab officio amovere potest.

§ 3. Circa archivum curiae patriarchalis serventur cann. 256 - 260.

124

Commissio liturgica, quae in omni Ecclesia patriarchali haberi debet, ceteraeque commissiones pro Ecclesiis sui iuris praescriptae a Patriarcha eriguntur, ex personis a Patriarcha nominatis constituuntur necnon normis ab ipso statutis reguntur, nisi aliter iure cavetur.

125

Expensae curiae patriarchalis solvantur ex bonis, quibus Patriarcha ad hunc finem uti potest; si haec non sufficiunt, singulae eparchiae pro mensura a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis determinanda ad expensas solvendas concurrant.

126

n - § 1. Sedes patriarchalis vacat morte aut renuntiatione Patriarchae. § 2. Ad acceptationem renuntiationis Patriarchae competens est Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, consulto Romano Pontifice, nisi Patriarcha Romanum Pontificem directe adiit. § 3. Gravi de causa, quam Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, ad normam cann. 106, § 1, n. 3, et 108, § 3 convocata, talem agnoverit, eadem Synodus Patriarcham rogare potest, ut officio renuntiet. § 4. Si, post petitionem de qua in § 3, Patriarcha officio suo non renuntiaverit, Episcopus ordinatione episcopali senior, suffragio deliberativo gaudens, curat ut a Synodo novus Praeses eligatur, qui amotionem Patriarchae decernendam secreto scrutinio duarum saltem ex tribus partibus membrorum Synodi, suffragio deliberativo gaudentium, subicit, servata Patriarchae facultate sese defendendi coram ipsa Synodo. Praeses Romanum Pontificem quam primum certiorem faciat, cuius est amotioni, quae sedem patriarchalem vacantem reddit, assensum praebere. § 5. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est applicationem can. 62 quoad Patriarcham amotum aestimare.

Verweis

Wird geladen…