Non antea exsecutioni locus esse potest, quam exsecutorium iudicis decretum habetur, quo edicitur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.
CCEO
Fortlaufend lesen
Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigit, quaestio incidens habetur ab illo iudice decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.
§ 1. Nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuitur, sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis eparchiae, ubi sententia in primo gradu iudicii lata est.
§ 2. Si vero hic renuit vel neglegit, parte, cuius interest, instante vel etiam ex officio exsecutio spectat ad auctoritatem, cui tribunal appellationis subiectum est.
§ 3. In controversiis, de quibus in can. 1069, § 1, exsecutio sententiae spectat ad Superiorem in typico vel statutis determinatum.
§ 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso tenore sententiae est permissum, debet sententiam secundum obviam verborum significationem exsecutioni mandare.
§ 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de merito causae; si vero habet aliunde compertum sententiam esse nullam vel manifesto iniustam ad normam cann. 1303, 1304 et 1326, § 2, abstineat ab exsecutione et rem ad tribunal, a quo lata est sententia, remittat partibus certioribus factis.
§ 1. Quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur.
§ 2. Si pars damnata est ad rem mobilem praestandam vel ad solvendam pecuniam vel ad aliud dandum aut faciendum, iudex in ipso tenore sententiae vel exsecutor pro suo arbitrio et prudentia terminum statuat ad implendam obligationem, qui tamen neque infra quindecim dies coartetur neque sex menses excedat.
§ 1. Iudicio contentioso summario tractari possunt omnes causae iure non exclusae, nisi pars iudicium contentiosum ordinarium petit.
§ 2. Si iudicium contentiosum summarium adhibetur in causis iure exclusis, actus iudiciales sunt nulli.
§ 1. Libellus litis introductorius praeter ea, quae in can. 1187 recensentur, debet 1° facta, quibus actoris petitiones innituntur, breviter, integre et perspicue exponere; 2° probationes, quibus actor facta demonstrare intendit quasque simul afferre non potest, ita indicare, ut statim colligi a iudice possint.
§ 2. Libello litis introductorio adnecti debent saltem in exemplari authentico documenta, quibus petitio innititur.
§ 1. Si conamen conciliationis ad normam can. 1103, § 2 inutile cessit, iudex, si aestimat libellum litis introductorium aliquo fundamento niti, intra tres dies decreto ad calcem libelli apposito praecipiat, ut exemplar petitionis statim notificetur parti conventae, dato huic iure mittendi intra quindecim dies ad cancellariam tribunalis responsionem scripto datam.
§ 2. Haec notificatio effectus habet citationis iudicialis, de quibus in can. 1194.
Si exceptiones partis conventae id exigunt, iudex actori determinet terminum ad respondendum ita, ut ex allatis utriusque partis elementis ipse controversiae obiectum perspectum habeat.
§ 1. Elapsis terminis ad respondendum, de quibus in cann. 1345, § 1 et 1346, iudex perspectis autis formulam dubii determinet; deinde ad audientiam non ultra triginta dies celebrandam omnes citet, qui in ea interesse debent, addita pro partibus dubii formula.
§ 2. In citatione partes certiores fiant se posse tres saltem ante audientiam dies aliquod breve scriptum tribunali exhibere ad sua asserta comprobanda.
In audientia primum tractantur quaestiones, de quibus in cann. 1118, 1119, 1121 et 1122.
§ 1. Probationes colliguntur in audientia salvo can. 1071.
§ 2. Pars eiusque advocatus assistere possunt interrogationi ceterarum partium, testium et peritorum.
Responsiones partium, testium, peritorum, petitiones et exceptiones advocatorum redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in eis tantummodo, quae pertinent ad substantiam rei controversae, et ab eisdem subscribendae.
Probationes, quae non sunt in petitione vel responsione allatae aut petitae, potest iudex admittere tantum ad normam can. 1110; postquam autem vel unus testis auditus est, iudex potest tantummodo ad normam can. 1283 novas probationes decernere.
Si in audientia omnes probationes colligi non potuerunt, altera statuatur andientia.
Probationibus collectis fit in eadem audientia discussio oralis.
§ 1. Nisi quid ex discussione supplendum in instructione causae comperitur, vel aliud exsistit, quod impedit, ne sententia ad normam iuris feratur, iudex expleta audientia statim causam decidat; pars dispositiva sententiae statim coram partibus praesentibus legatur.
§ 2. Potest autem tribunal propter rei difficultatem vel alia iusta de causa usque ad quintum diem utilem decisionem differre.
§ 3. Integer sententiae textus motivis expressis quam primum et ordinarie non ultra quindecim dies partibus intimetur.
Si tribunal appellationis perspicit in inferiore gradu iudicii in causa iure exclusa iudicium contentiosum summarium adhibitum esse, nullitatem sententiae declarare et causam tribunali, quod sententiam tulit, remittere debet.
In ceteris, quae ad rationem procedendi attinent, serventur canones de iudicio contentioso ordinario; tribunal autem potest suo decreto motivis praedito normas processuales, quae non sunt ad validitatem statutae, non observare, ut celeritati salva iustitia consulat. 1° De foro competenti
Quaelibet causa matrimonialis baptizati iure proprio ad Ecclesiam spectat.