CCEO

Fortlaufend lesen

418

§ 1. Superiores maiores sunt Praeses confoederationis monasticae, Snperior monasterii sui iuris, Superior generalis ordinis vel congregationis, Superior provincialis, eorundem vicarii aliique ad instar provincialium potestatem habentes itemque ii, qui, si praedicti desunt, interim legitime succedunt in officium.

§ 2. Nomine Superioris monachorum ceterorumque religiosorum non venit Hierarcha loci nec Patriarcha firmis canonibus, qui Patriarchae vel Hierarchae loci potestatem in ipsos tribuunt.

419

§ 1. Praeses confoederationis monasticae, Superior rnonasterii sui iuris non confoederati et Superior generalis ordinis vel congregationis relationem de statu institutorum, quibus praesunt, quinto saltem quoque anno ad auctoritatem, cui immediate subditi sunt, mittere debent secundum formulam ab eadem auctoritate statutam.

§ 2. Superiores institutorum iuris eparchialis vel patriarchalis exemplar relationis etiam Sedi Apostolicae mittant.

420

§ 1. Superiores maiores, quos ad munus visitatoris typicum monasterii aut statuta ordinis vel congregationis designant, temporibus in eisdem determinatis omnes domos sibi subiectas visitent per se vel per alios, si sunt legitime impediti.

§ 2. Sodales cum visitatore fiducialiter agant, cui legitime interroganti respondere tenentur secundum veritatem in caritate; nemini vero licet quoquo modo sodales ab hac obligatione avertere aut visitationis finem aliter impedire.

§ 3. Hierarcha loci debet omnes domos religiosas visitare, si Superior maior, cui visitatio iure competit, intra quinque annos eas non visitavit et monitus ab Hierarcha loci eas visitare neglexit.

421

Superiores gravi obligatione tenentur curandi, ut sodales sibi commissi vitam secundum typicum vel statuta propria componant; Superiores sodales exemplo et hortatione iuvent in fine status religiosi assequendo, eorum necessitatibus personalibus convenienter subveniant, infirmos sedulo curent ac visitent, corripiant inquietos, consolentur pusillanimes, patientes sint erga omnes.

422

§ 1. Superiores permanens habeant consilium ad normam typici vel statutorum constitutum, cuius opera in officio exercendo utantur; in casibus iure praescriptis eius consensum aut consilium ad normam can. 934 exquirere tenentur.

§ 2. Iure particulari statuatur, utrum in domibus, in quibus minus quam sex sodales degunt, consilium haberi debeat necne.

423

Monasterium, confoederatio monastica, ordo et congregatio eorumque provinciae et domus legitime erecta ipso iure sunt personae iuridicae; capacitatem vero eorum acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi bona temporalia typicum vel statuta excludere aut coartare possunt.

424

In typico vel statutis normae statuantur de usu et administratione bonorum ad propriam paupertatem fovendam, exprimendam et tuendam.

425

Bona temporalia institutorum religiosorum reguntur cann. 1007 - 1054, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat.

426

Omnes et singuli religiosi, Superiores aeque ac subditi, debent non solum, quae emiserunt vota, fideliter integreque servare, sed etiam secundum typicum vel statuta mente et propositis fundatoris fideliter servatis vitam componere atque ita ad perfectionem sui status contendere.

427

Omnes et singuli religiosi tenentur obligationibus, quae clericis iure communi praescribuntur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.

428

Instituto religioso sodalis a votis perpetuis ut clericus ascribitur ordinatione diaconali vel in casu clerici alicui eparchiae iam ascripti professione perpetua.

429

Litterae religiosorum ad Superiores eorum necnon ad Hierarcham loci, Patriarcham, Legatum Romani Pontificis et Sedem Apostolicam missae itemque litterae, quas ipsi ab eisdem recipiunt, nulli inspectioni obnoxiae sunt.

430

Non licet titulos mere honorificos dignitatum vel officiorum religiosis conferre, nisi agitur typico vel statutis id permittentibus de titulis officiorum Superiorum maiorum, quae religiosi iam exercuerunt.

431

§ 1. Religiosus sine consensu scripto dato proprii Superioris maioris non potest inde a prima professione ad dignitatem vel officium extra proprium institutum promoveri eis exceptis, quae per electionem a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis peractam conferuntur, et firmo can. 89, § 2; expleto munere ad monasterium, ordinem vel congregationem redire debet.

§ 2. Religiosus, qui fit Patriarcha, Episcopus vel Exarchus: 1° manet votis ligatus ceterisque suae professionis obligationibus adhuc tenetur eis exceptis, quae cum sua dignitate ipse prudenter iudicat componi non posse; voce activa et passiva in proprio monasterio, ordine vel congregatione caret; a potestate Superiorum eximitur et vi voti oboedientiae soli Romano Pontifici manet obnoxius; 2° expleto munere vero, qui ad monasterium, ordinem vel congregationem firmis de cetero cann. 62 et 211 redit, vocem activam et passivam habere potest, si typicum vel statuta id permittunt.

§ 3. Religiosus, qui fit Patriarcha, Episcopus vel Exarchus: 1° si per professionem capacitatem acquirendi dominii bonorum amisit, bonorum, quae ipsi obveniunt, habet usum, usumfructum et administrationem; proprietatem vero Patriarcha, Episcopus eparchialis, Exarchus acquirit Ecclesiae patriarchali, eparchiae, exarchiae; ceteri monasterio vel ordini; 2° si per professionem dominium bonorum non amisit, bonorum, quae habebat, recuperat usum, usumfructum et administrationem; quae postea ipsi obveniunt, sibi plene acquirit; 3° in utroque casu de bonis, quae ipsi obveniunt non intuitu personae, debet disponore secundum offerentium voluntatem.

432

Monasterium dependens, domus vel provincia instituti religiosi cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, quod de consensu Sedis Apostolicae alii Ecclesiae sui iuris ascribitur, ius huius Ecclesiae servare debet salvis praescriptis typici vel statutorum, quae internum regimen eiusdem instituti respiciunt, et privilegiis a Sede Apostolica concessis.

433

§ 1. Monasterium dicitur domus religiosa, in qua sodales ad evangelicam perfectionem tendunt servatis regulis et traditionibus vitae monasticae.

§ 2. Monasterium sui iuris est illud, quod ab alio monasterio non dependet et regitur proprio typico ab auctoritate competenti approbato.

434

Monasterium est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectum aut per eiusdem decretum ut tale agnitum est; iuris patriarchalis, si est stauropegiacum; iuris eparchialis, si ab Episcopo erectum, decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecutum non est. 1° De erectione et de suppressione monasteriorum

435

§ 1. n Episcopi eparchialis est erigere monasterium sui iuris praevia licentia scripto data intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis Patriarchae aut in ceteris casibus Sedis Apostolicae.

§ 2. Patriarchae reservatur erectio monasterii stauropegiaci.

436

§ 1. Quodvis monasterium sui iuris monasteria dependentia habere potest, quorum alia sunt filialia, si ex ipso actu erectionis vel ex decreto secundum typicum lato ad condicionem monasterii sui iuris tendere possunt, alia vero sunt subsidiaria.

§ 2. Ad valide erigendum monasterium dependens requiritur consensus scripto datus auctoritatis, cui monasterium sui iuris subiectum est, et Episcopi eparchialis loci, ubi hoc monasterium erigitur.

437

§ 1. Licentia erigendi monasterium, etiam dependens, secumfert ius habendi ecclesiam et ministeria sacra peragendi itemque pia opera, quae monasterii ad normam typici sunt propria, exercendi salvis clausulis legitime appositis.

§ 2. Ut aedificentur et aperiantur schola, hospitium vel similis aedes separata a monasterio, requiritur pro quovis monasterio consensus scripto datus Episcopi eparchialis.

§ 3. Ut monasterium in alios usus convertatur, eadem sollemnia requiruntur ac ad erigendum illud, nisi agitur de conversione, quae ad internum regimen et disciplinam religiosam dumtaxat refertur.

Verweis

Wird geladen…