CCEO
Canon 1142
Title XXIV. Judgments in general
Processes and tribunals
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Procurator et advocatus, antequam munus suscipiunt, mandatum authenticum apud tribunal deponere debent.
§ 2. Ad iuris tamen exstinctionem impediendam iudex potest procuratorem admittere etiam non exhibito mandato, praestita, si res fert, idonea cautione; actus iudicis autem qualibet vi caret, si intra terminum peremptorium a iudice statuendum procurator mandatum non exhibet.