CCEO
Canon 1258
Title XXV. Contentious trial
Processes and tribunals
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Iudex attentis eis, quae a partibus forte deducuntur, singula capita decreto suo definiat, circa quae periti opera versari debeat.
§ 2. Perito remittenda sunt acta causae aliaque documenta et subsidia, quibus egere potest ad suum munus exsequendum.
§ 3. Iudex ipso perito audito tempus determinet, intra quod examen perficiendum est et relatio danda.