CCEO
Canon 1286
Title XXV. Contentious trial
Processes and tribunals
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Communicatis vicissim defensionibus atque animadversionibus utrique parti responsiones exhibere licet intra breve tempus a iudice praestitutum.
§ 2. Hoc ius partibus semel tantum est, nisi iudici gravi de causa iterum videtur esse concedendum; tunc autem concessio uni parti facta alteri quoque data censeatur.
§ 3. Promotor iustitiae et defensor vinculi ius habent iterum replicandi partium responsionibus.