CCEO
Canon 1498
Title XXIX. Law, custom and administrative acts
Laws, customs and time
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Leges authentice interpretatur legislator et is, cui potestas authentice interpretandi ab eodem collata est.
§ 2. Interpretatio authentica per modum legis data eandem vim habet ac ipsa lex et promulgari debet; si verba in se certa declarat tantum, valet retrorsum; si legem coartat vel extendit aut dubiam explicat, non retrotrahitur.
§ 3. Interpretatio autem per modum sententiae iudicialis aut actus administrativi in re speciali data vim legis non habet et obligat tantum personas atque afficit res, pro quibus data est.