CCEO
Canon 504
Title XII. Monks, religious and institutes of consecrated life
Clerics, laity and consecrated life
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Ordo est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in qua sodales, etsi non sunt monachi, professionem emittunt, quae professioni monasticae aequiparatur.
§ 2. Congregatio est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in qua sodales professionem emittunt cum tribus votis publicis oboedientiae, castitatis et paupertatis, quae tamen professioni monasticae non aequiparatur, sed propriam vim habet ad normam iuris.