CCEO
Canon 543
Title XII. Monks, religious and institutes of consecrated life
Clerics, laity and consecrated life
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
LatinaSodalis ordinis vel congregationis, qui parochus est, manet votis ligatus atque ceteris suae professionis obligationibus necnon statutis adhuc tenetur, quatenus horum observantia cum sui officii obligationibus consistere potest; ad disciplinam religiosam quod attinet, subest Superiori, in eis vero, quae ad officium parochi spectant, eadem iura et obligationes habet ac ceteri parochi eodemque modo Episcopo eparchiali subest. 6° De transitu ad alium ordinem vel congregationem aut ad monasterium sui iuris