CCEO
Canon 700
Title XVI. Divine worship and sacraments
Worship, sacraments and Christian unity
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Quod ad modum Divinam Liturgiam celebrandi spectat, utrum singillatim an in concelebratione facienda sit, prae oculis habeantur imprimis pastorales christifidelium necessitates.
§ 2. Si tamen fieri potest, Divinam Liturgiam presbyteri una cum Episcopo praeside aut cum alio presbytero celebrent, cum ita opportune unitas sacerdotii ac sacrificii manifestetur; integrum tamen manet ius uniuscuiusque sacerdotis Divinam Litnrgiam singillatim celebrandi, non autem eodem tempore, quo in eadem ecclesia concelebratio habetur.