Conventus eparchialis convocetur, quoties iudicio Episcopi eparchialis et consulto consilio presbyterali adiuncta id suadent.
CCEO
Continuous reading
§ 1. Episcopi eparchialis est conventum eparchialem convocare, eidem per se vel per alium praeesse, eum transferre, prorogare, suspendere et dissolvere.
§ 2. Sede eparchiali vacante conventus eparchialis suspenditur ipso iure, donec novus Episcopus eparchialis de re decreverit.
§ 1. Ad conventum eparchialem convocandi sunt eumque adire debent 1° Episcopus coadiutor et Episcopi auxiliares; 2° Protosyncellus, Syncelli, Vicarius iudicialis ac oeconomus eparchialis; 3° consultores eparchiales; 4° rector seminarii eparchialis maioris; 5° protopresbyteri; 6° unus saltem parochus ex unoquoque districtu eligendus ab omnibus, qui ibi actu curam animarum habent, protopresbytero electioni praesidente; item eligendus est alius presbyter, qui eodem impedito eius locum teneat; 7° membra consilii presbyteralis atque aliquot delegati consilii pastoralis, si exstat, ab eodem consilio eligendi modo et numero iure particulari statutis; 8° aliquot diaconi ad normam iuris particularis electi; 9° Superiores monasteriorum sui iuris atque aliquot Superiores ceterorum institutorum vitae consecratae, quae in eparchia domum habent, eligendi modo et numero iure particulari statutis; 10° laici electi a consilio pastorali, si exstat, secus modo ab Episcopo eparchiali determinato ita, ut numerus laicorum tertiam partem membrorum conventus eparchialis non superet.
§ 2. Episcopus eparchialis, si opportunum iudicat, potest ad conventum eparchialem invitare alios quoque non exclusis personis aliarum Ecclesiarum sui iuris, quibus omnibus etiam ius suffragium ferendi concedere potest.
§ 3. Ad conventum eparchialem etiam invitari possunt aliquot observatores ex Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis.
Ii, qui conventum eparchialem adire debent, non possunt, etsi legitimo impedimento detenti sunt, mittere procuratorem, qui eorum nomine conventui eparchiali intersit, sed Episcopum eparchialem de impedimento certiorem faciant.
§ 1. Firmo iure cuiuslibet christifidelis quaestiones in conventu eparchiali tractandas indicandi solius Episcopi eparchialis est argumenta in hoc conventu tractanda statuere.
§ 2. Episcopus eparchialis tempore opportuno unam vel plures constituat commissiones, quarum est argumenta in conventu eparchiali tractanda apparare.
§ 3. Curet etiam Episcopus eparchialis, ut tempore opportuno omnibus, qui convocati sunt, argumentorum tractandorum schema tradatur.
§ 4. Propositae quaestiones omnes liberae disceptationi in sessionibus conventus eparchialis subiciantur.
Solus est in conventu eparchiali legislator Episcopus eparchialis ceteris tantum suffragium consultivum habentibus; solus subscribit decisionibus quibuscumque, quae in conventu eparchiali factae sunt; quae, si in eodem conventu promulgantur, statim obligare incipiunt, nisi aliter expresse cavetur.
Textum legum, declarationum et decretorum, quae in conventu eparchiali data sunt, Episcopus eparchialis communicet cum auctoritate, quam ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris determinavit.
§ 1. Episcopus eparchialis penes suam sedem habere debet curiam eparchialem, quae ipsum invat in regimine eparchiae sibi commissae.
§ 2. Ad curiam eparchialem pertinent Protosyncellus, Syncelli, Vicarius iudicialis, oeconomus eparchialis et consilium a rebus oeconomicis, cancellarius, iudices eparchiales, promotor iustitiae et defensor vinculi, notarii et aliae personae, quae ad curiae eparchialis officia recte implenda ab Episcopo eparchiali assumuntur.
§ 3. Episcopus eparchialis necessitatibus vel utilitate eparchiae exigentibus alia quoque officia in curia eparchiali constituere potest.
§ 1. Nominatio et amotio ab officio eorum, qui officia in curia eparchiali exercent, spectat ad Episcopum eparchialem.
§ 2. Omnes, qui ad officia in curia eparchiali admittuntur, debent: 1° promissionem emittere de officio fideliter implendo secundum modum iure aut ab Episcopo eparchiali determinatum; 2° secretum servare intra limites et secundum modum iure aut ab Episcopo eparchiali determinatos. 1° De Protosyncello et de Syncellis
In unaquaque eparchia constituendus est Protosyncellus, qui potestate ordinaria vicaria ad normam iuris communis praeditus Episcopum eparchialem in totius eparchiae regimine adiuvet.
Quoties rectum eparchiae regimen id requirit, constitui possunt unus aut plures Syncelli, qui nempe ipso iure in determinata eparchiae parte aut in certo negotiorum genere aut circa christifideles alii Ecclesiae sui iuris ascriptos certive personarum coetus eandem habet potestatem ac ius commune Protosyncello tribuit.
§ 1. Protosyncellus et Syncelli libere ab Episcopo eparchiali nominantur et ab eo libere amoveri possunt firmo can. 215, §§ 1 et 2.
§ 2. Protosyncellus et Syncellus sint sacerdotes caelibes, nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuit, quatenus fieri potest ex clericis eparchiae ascriptis, annos nati non minus triginta, in aliqua scientia sacra doctores vel licentiati vel saltem periti, sana doctrina, probitate, prudentia ac rerum gerendarum experientia commendati.
§ 3. Protosyncelli vel Syncelli officium ne conferatur Episcopi eparchialis consanguineis usque ad quartum gradum inclusive.
§ 4. Episcopus eparchialis potest Protosyncellum et Syncellos etiam ex alia eparchia vel ex alia Ecclesia sui iuris assumere de consensu tamen eorum Episcopi eparchialis.
§ 1. Nisi aliter iure communi expresse cavetur, Protosyncello in tota eparchia, Syncellis vero intra ambitum officii sibi collati eadem competit potestas regiminis exsecutiva ac Episcopo eparchiali eis exceptis, quae Episcopus eparchialis sibi vel aliis reservavit aut quae ex iure requirunt ipsius mandatum speciale, quo non obtento actus, ad quem huiusmodi mandatum requiritur, est nullus.
§ 2. Protosyncello et Syncellis intra ambitum eorum competentiae competunt etiam facultates habituales a Sede Apostolica Episcopo eparchiali concessae necnon rescriptorum Sedis Apostolicae vel Patriarchae exsecutio, nisi aliter expresse cautum est aut electa est industria personae Episcopi eparchialis.
Protosyncellus et Syncelli de praecipuis negotiis et gerendis et gestis Episcopo eparchiali referre debent nec umquam contra eius voluntatem et mentem agant.
Protosyncelli et Syncelli presbyteri durante munere habent privilegia et insignia primae post episcopalem dignitatis.
§ 1. Protosyncellus et Syncelli ab officio cessant elapso tempore determinato, renuntiatione ab Episcopo eparchiali acceptata vel amotione.
§ 2. Sede eparchiali vacante cirra Protosyncellum et Syncellos servetur can. 224.
§ 3. Suspenso officio Episcopi eparchialis suspenditur potestas Protosyncelli et Syncellorum, nisi Episcopi ordinati sunt. 2° De cancellario aliisque notariis et de archivo curiae eparchialis
§ 1. In curia eparchiali constituatur cancellarius, qui sit presbyter vel diaconus, cuius praecipua obligatio, nisi aliud iure particulari statuitur, est curare, ut acta curiae redigantur et expediantur atque in archivo curiae eparchialis asserventur.
§ 2. Si necesse videtur, cancellario dari potest adiutor, cui nomen sit vice-cancellarii.
§ 3. Cancellarius necnon vice-cancellarius sunt ipso iure notarii curiae eparchialis.
§ 1. Praeter cancellarium constitui possunt alii notarii, quorum subscriptio publicam fidem facit et quidem sive ad quaelibet acta sive ad acta iudicialia dumtaxat sive ad acta certae causae aut negotii tantum.
§ 2. Notarii debent esse integrae famae et omni suspicione maiores; in causis, quibus fama clerici in discrimen vocari potest, notarius debet esse sacerdos.
Notariorum est 1° conscribere acta et documenta circa decreta, dispositiones, obligationes vel alia, quae eorum operam requirunt; 2° scripto fideliter redigere ea, quae geruntur, et actis de his rebus cum indicatione loci, diei, mensis et anni subscribere; 3° acta vel documenta legitime petenti servatis servandis exhibere et eorum exemplaria cum originali conformia declarare.
Cancellarius aliique notarii libere ab officio amoveri possunt ab Episcopo eparchiali, non autem ab Administratore eparchiae nisi de consensu collegii consultorum eparchialium.