CCEO

Continuous reading

49

Collegium Episcoporum, cuius caput est Romanus Pontifex cuiusque membra sunt Episcopi vi sacramentalis ordinationis et hierarchica communione cum Collegii capite et membris et in quo corpus apostolicum continuo perseverat, una cum capite suo et numquam sine hoc capite subiectum quoque supremae et plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit.

50

§ 1. Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni modo exercet in Concilio Oecumenico.

§ 2. Eandem potestatem Collegium Episcoporum exercet per unitam Episcoporum in mundo dispersorum actionem, quae ut talis a Romano Pontifice est indicta aut libere recepta ita, ut verus actus collegialis effciatur.

§ 3. Romani Pontificis est secundum necessitates Ecclesiae seligere et promovere modos, quibus Collegium Episcoporum munus suum in universam Ecclesiam collegialiter exercet.

51

§ 1. Solius Romani Pontificis est Concilium Oecumenicum convocare, eidem per se vel per alios praeesse, item Concilium transferre, suspendere vel dissolvere eiusque decreta confirmare.

§ 2. Eiusdem Romani Pontificis est res in Concilio Oecumenico tractandas determinare atque ordinem in eodem Concilio servandum constituere; propositis a Romano Pontifice quaestionibus Patres Concilii Oecumenici alias addere possunt ab eodem Romano Pontifice approbandas.

52

§ 1. Ius et obligatio est omnibus et solis Episcopis, qui membra sunt Collegii Episcoporum, ut Concilio Oecumenico cum suffragio deliberativo intersint.

§ 2. Ad Concilium Oecumenicum insuper aliquot, qui episcopali dignitate non sunt insigniti, vocari possunt a suprema Ecclesiae auctoritate, cuius est eorum partes in Concilio determinare.

53

Si contingit, ut Sedes Apostolica durante Concilii Oecumenici celebratione vacet, ipso iure hoc intermittitur, donec novus Romanus Pontifex Concilium Oecumenicum continuari iusserit aut dissolverit.

54

§ 1. Concilii Oecumenici decreta vim obligandi non habent, nisi una cum Concilii Patribus a Romano Pontifice approbata ab eodem sunt confirmata et eiusdem iussu promulgata.

§ 2. Hac confirmatione et promulgatione, vim obligandi ut habeant, etiam egent decreta, quae fert Collegium Episcoporum, cum actionem proprie collegialem ponit secundum alium a Romano Pontifice indictum vel libere receptum modum.

55

Secundum antiquissimam Ecclesiae traditionem iam a primis Conciliis Oecumenicis agnitam viget in Ecclesia institutio patriarchalis; quare singulari honore prosequendi sunt Ecclesiarum orientalium Patriarchae, qui suae quisque Ecclesiae patriarchali tamquam pater et caput praesunt.

56

Patriarcha est Episcopus, cui competit potestas in omnes Episcopos non exceptis Metropolitis ceterosque christifideles Ecclesiae, cui praeest, ad normam iuris a suprema Ecclesiae auctoritate approbati.

57

§ 1. Erectio, restitutio, immutatio et suppressio Ecclesiarum patriarchalium supremae Ecclesiae auctoritati reservatur.

§ 2. Titulum unicuique Ecclesiae patriarchali legitime agnitum vel concessum tantum suprema Ecclesiae auctoritas immutare potest.

§ 3. Ecclesia patriarchalis intra fines proprii territorii habere debet fixam sedem residentiae Patriarchae in civitate principe, ex qua Patriarcha titulum desumit, si fieri potest, constitutam; haec sedes transferri non potest nisi gravissima de causa, de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis et habito Romani Pontificis assensu.

58

Patriarchae Ecclesiarum orientalium ubique terrarum praecedunt omnes Episcopos cuiuscumque gradus salvis normis specialibus de praecedentia a Romano Pontifice statutis.

59

§ 1. Patriarchae Ecclesiarum orientalium, etsi alii aliis tempore posteriores, omnes aequales sunt ratione dignitatis patriarchaIis salva inter se honoris praecedentia.

§ 2. Ordo praecedentiae inter antiquas Sedes patriarchales Ecclesiarum orientalium est, ut primo loco veniat Sedes Constantinopolitana, post eam Alexandrina, deinde Antiochena et denique Hierosolymitana.

§ 3. Inter ceteros Patriarchas Ecclesiarum orientalium praecedentia ordinatur secundum antiquitatem Sedis patriarchalis.

§ 4. Inter Patriarchas Ecclesiarum orientalium, qui unius eiusdemque sunt tituli, diversis tamen Ecclesiis patriarchalibus praesunt, praecedentiam obtinet, qui prius promotus est ad dignitatem patriarchalem.

60

§ 1. Patriarcha in ecclesiis, quae christifidelibus Ecclesiae, cui praeest, destinatae sunt, et in celebrationibus liturgicis eiusdem Ecclesiae praecedit ceteros Patriarchas, etsi sunt Sedis titulo potiores vel promotione seniores.

§ 2. Patriarcha, qui actu potestatem patriarchalem obtinet, praecedit illos, qui titulum Sedis patriarchalis olim habitae adhuc servant.

61

Patriarcha procuratorem apud Sedem Apostolicam habere potest a se de assensu praevio Romani Pontificis nominatum.

62

Patriarcha, qui suo officio renuntiavit, suum titulum et honores in celebrationibus liturgicis praesertim servat itemque ius habet, ut sibi digna sedes habitationis de suo consensu assignetur atque media ex bonis Ecclesiae patriarchalis praebeantur, quibus suae sustentationi proprio titulo congruae provideatur firmo circa praecedentiam can. 60, § 2.

63

Patriarcha canonice eligitur in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.

64

Iure particulari recenseantur ea, quae requiruntur, ut quis ad patriarchalem dignitatem idoneus habeatur, salvis semper eis, quae in can. 180 praescribuntur.

65

§ 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis coadunari debet in patriarchali residentia aut in alio loco ab Administratore Ecclesiae patriarchalis de consensu Synodi permanentis designando.

§ 2. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis coadunatio fieri debet intra mensem a Sedis patriarchalis vacatione computandum firmo iure particulari longius tempus, non autem ultra bimestre, statuente.

66

n - § 1. In electione Patriarchae voce activa fruuntur omnia et sola Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membra. § 2. Vetitum est quemlibet alium praeter Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membra electioni Patriarchae in aula interesse eis clericis exceptis, qui ad normam can. 71, § 1 ut scrutatores vel actuarius Synodi assumuntur. § 3. Nemini licet ullo modo sive ante Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis sive ea durante electioni Patriarchae se immiscere.

67

In electione Patriarchae servari debent cann. 947 - 957 reprobata contraria consuetudine, nisi aliud iure communi statutum est.

68

§ 1. Omnes Episcopi legitime convocati gravi obligatione tenentur, ut intersint electioni.

§ 2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes aperiat Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; de legitimitate impedimenti decidere est Episcoporum, qui in loco designato initio sessionum Synodi praesentes sunt.

Reference

Loading…