CCEO

Persons, offices and governance

  1. 939Provisio canonica officii fit 1° per liberam collationem ab auctoritate competenti factam; 2° si praecessit electio, per eius confirmationem vel, si electio non eget confirmatione, per electi acceptationem; 3° si praecessit postulatio, per eius admissionem.
  2. 940§ 1. Ut quis ad officium promoveatur, debet esse idoneus, scilicet eis qualitatibus praeditus, quae iure requiruntur. § 2. Quoties provisus caret qualitatibus requisitis, provisio est nulla solummodo, si ita iure cautum est; secus est valida, sed rescindi potest per decretum auctoritatis …
  3. 941Provisio canonica, cui nullus terminus est iure praescriptus, numquam differatur ultra sex menses utiles ab accepta notitia de officii vacatione computandos.
  4. 942Nemini conferantur duo vel plura officia, quae una simul ab eodem congrue impleri non possunt, nisi adest vera necessitas.
  5. 943§ l. Provisio officii, quod de iure non vacat, ipso iure nulla est nec subsequenti officii vacatione convalidatur. § 2. Si vero agitur de officio, quod de iure ad tempus determinatum confertur, provisio canonica intra sex menses, antequam hoc tempus elapsum est, …
  6. 944Officium de iure vacans, quod forte ab aliquo illegitime possidetur, conferri potest, dummodo ad normam iuris declaratum sit eam possessionem non esse canonicam et de hac declaratione mentio fiat in litteris collationis.
  7. 945Qui, alium neglegentem vel impeditum supplens, officium confert, nullam inde potestatem acquirit in personam, cui collatum est, sed huius condicio iuridica eadem est, ac si provisio canonica ad ordinariam normam iuris facta esset.
  8. 946Officii provisio facta ex metu gravi iniuste incusso, dolo, errore substantiali vel simoniace ipso iure nulla est.
  9. 947§ 1. Si cui coetui est ius eligendi ad officium, electio, nisi aliter iure cautum est, numquam differatur ultra trimestre utile ab accepta notitia de officii vacatione computandum; quo termino inutiliter elapso auctoritas competens, cui ius confirmandi electionem vel ius providendi successive …
  10. 948§ 1. Salvo iure particulari coetus praeses electores convocet loco ac tempore ipsis convenienti; convocatio, si personalis esse debet, valet, si fit vel in loco domicilii aut quasi-domicilii vel in loco commorationis. § 2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens …
  11. 949§ 1. Convocatione canonice facta ius suffragium ferendi pertinet ad eos, qui praesentes sunt loco et die in convocatione statutis excluso iure valide ferendi suffragia per epistulam vel procuratorem, nisi aliter iure cavetur. § 2. Si quis ex electoribus praesens in domo …
  12. 950Etsi quis plures ob titulos ius suffragium nomine proprio ferendi habet, non potest nisi unum ferre.
  13. 951Nemo coetui extraneus admitti potest ad suffragium ferendum; secus electio ipso iure nulla est.
  14. 952Si libertas in electione quoquo modo impedita est, electio ipso iure nulla est.
  15. 953§ 1. Inhabilis est suffragium ferendi 1° incapax actus humani; 2° carens voce activa; 3° qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit. § 2. Si qui ex praedictis admittitur, eius suffragium est nullum, sed electio valet, …
  16. 954§ 1. Suffragium est nullum, nisi est 1° liberum, et ideo nullum est suffragium, si elector metu gravi aut dolo directe vel indirecte adactus est ad eligendam certam personam aut plures disiunctim; 2° secretum, certum, absolutum, determinatum reprobata contraria consuetudine. § 2. …
  17. 955§ 1. Antequam incipit electio, designentur ex gremio coetus duo saltem scrutatores. § 2. Scrutatores suffragia colligant et coram praeside electionis inspiciant, an schedularum numerus respondeat numero electorum, suffragia ipsa scrutentur palamque faciant, quot quisque rettulerit. § 3. Si numerus suffragiorum non …
  18. 956§ 1. In electionibus, nisi aliter iure communi cavetur, id vim iuris habet, quod praesente quidem maiore parte eorum, qui convocari debent, placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt praesentes, aut post duo inefficacia scrutinia parti relative maiori in tertio scrutinio; si …
  19. 957§ 1. Electio scripto vel alio legitimo modo statim intimanda est electo. § 2. Electus debet intra octiduum utile a, recepta intimatione computandum manifestare praesidi coetus, utrum electionem acceptet necne; secus electio effectum non habet. § 3. Si electus non acceptat, omne …
  20. 958Electus acceptatione electionis, si confirmatione non eget, officium pleno iure statim obtinet, nisi aliter iure cavetur; secus non acquirit nisi ius ad exigendam confirmationem electionis.
  21. 959§ 1. Electus, si electio confirmatione indiget, debet non ultra octo dies a die acceptatae electionis computandos confirmationem ab auctoritate competenti petere per se vel per alium; secus omni iure ex electione orto privatur, nisi probat se a petenda confirmatione iusto impedimento …
  22. 960§ 1. Auctoritati competenti, si electum repperit idoneum et electio ad normam iuris peracta est, confirmationem denegare non licet. § 2. Recepta confirmatione electus pleno iure officium obtinet, nisi aliter iure cavetur.
  23. 961Electores; si electioni illius, quem aptiorem putant ac praeferunt, impedimentum canonicum obest, a quo dispensari potest, suis suffragiis eum possunt, nisi aliter iure cavetur, ab auctoritate competenti postulare.
  24. 962Ut postulatio vim habeat, saltem duae ex tribus partibus suffragiorum requiruntur; secus ad electionem procedatur, ac si nihil actum sit.
  25. 963§ 1. Coetus postulationem quam primum nec ultra octo dies mittere debet ad auctoritatem competentem, ad quam pertinet electionem confirmare; quae auctoritas, si potestatem ab impedimento dispensandi non habet et postulationem admittere vult, dispensationem ab auctoritate competenti obtinere debet; si non requiritur …
  26. 964§ 1. Non admissa ab auctoritate competenti postulatione ius eligendi ad coetum redit. § 2. Admissio vero postulationis statim intimetur postulato et servetur can. 957, §§ 2 et 3. § 3. Qui admissam postulationem acceptat, pleno iure statim officium obtinet.
  27. 965§ 1. Amittitur officium praeter alios casus iure praescriptos elapso tempore determinato, expleta aetate iure definita, renuntiatione, translatione, amotione necnon privatione. § 2. Resoluto quovis modo iure auctoritatis, a qua est collatum, officium non amittitur, nisi aliter iure cavetur. § 3. Elapso …
  28. 966Amissio officii, quae effectum sortita est, quam primum omnibus nota fiat, quibus aliquod ius in provisione canonica officii competit.
  29. 967Qui sui compos est, potest officio iusta de causa renuntiare.
  30. 968Renuntiatio facta ex metu gravi et iniuste incusso, dolo, errore substantiali aut simoniace ipso iure nulla est.
Reference

Loading…