CCEO
Canon 1493
Título XXIX. Ley, costumbre y actos administrativos
Leyes, costumbres y tiempo
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Nomine iuris communis in hoc Codice veniunt praeter leges et legitimas consuetudines universae Ecclesiae etiam leges et legitimae consuetudines omnibus Ecclesiis orientalibus communes.
§ 2. Nomine vero iuris particularis veniunt omnes leges, legitimae consuetudines, statuta aliaeque iuris normae, quae nec universae Ecclesiae nec omnibus Ecclesiis orientalibus communes sunt.