CCEO
Canon 213
Título VII. Eparquías y obispos
Iglesias sui iuris y su gobierno
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Episcopus coadiutor praeter iura et obligationes, quae iure communi statuuntur, etiam ea habet, quae in litteris de provisione canonica determinantur.
§ 2. Iura et obligationes Episcopi coadiutoris a Patriarcha constituti determinat ipse Patriarcha consulta Synodo permanenti; si vero de Episcopo coadiutore omnibus iuribus et obligationibus Episcopi eparchialis instruendo agitur, requiritur consensus Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
§ 3. Iura et obligationes Episcopi auxiliaris ea sunt, quae iure communi statuuntur.