CCEO
Canon 215
Título VII. Eparquías y obispos
Iglesias sui iuris y su gobierno
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Episcopus coadiutor vices gerit Episcopi eparchialis absentis vel impediti; nominari debet Protosyncellus et ei prae aliis Episcopus eparchialis committat ea, quae ex iure mandatum speciale requirunt.
§ 2. Episcopus eparchialis firma § 1 nominet Episcopum auxiliarem Protosyncellum; si tamen plures sunt, unum ex eis nominet Protosyncellum, alios vero Syncellos.
§ 3. Episcopus eparchialis in perpendendis causis maioris momenti praesertim indolis pastoralis Episcopos auxiliares prae ceteris consulat.
§ 4. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris eo, quod in partem sollicitudinis Episcopi eparchialis vocati sunt, ita officium suum exerceant, ut in omnibus negotiis unanima consensione cum ipso agant.