Contenido

Código de los Cánones de las Iglesias Orientales

  1. 513 § 1. Ut sodales ad officium Superioris valide nominentur aut eligantur, requiritur congruum tempus post professionem perpetuam a statutis determinandum, quod, si de Superioribus maioribus agitur, debet esse saltem decennium a prima professione computandum. § 2. …
  2. 514 § 1. Superiores ad tempus determinatum et conveniens temporis spatium constituantur, nisi pro Superiore generali aliud ferunt statuta. § 2. Possunt tamen antequam tempus determinatum elapsum est ab officio amoveri vel ad aliud transferri ob causas …
  3. 515 § 1. Superior generalis electione designetur ad normam statutorum. § 2. Ceteri Superiores ad normam statutorum designentur, ita tamen, ut, si eliguntur, confirmatione Superioris maioris competentis indigeant; si vero nominantur, apta consultatio praecedat. § 3. In …
  4. 516 § 1. Sint pro administratione bonorum temporalium in ordinibus et congregationibus oeconomi: oeconomus generalis, qui bona totius ordinis vel congregationis administret, oeconomus provincialis, qui provinciae, oeconomus localis, qui singularum domorum; qui omnes officio suo fungantur sub …
  5. 517 § 1. Aetas ad validam admissionem in novitiatum ordinis vel congregationis requisita est decimus septimus annus expletus; circa cetera requisita ad admissionem in novitiatum serventur cann. 448, 450, 452 et 454. § 2. Ad novitiatum instituti …
  6. 518 Antequam candidatus ad novitiatum admittitur, sit congruenter praeparatus sub speciali cura probati sodalis per tempus et secundum modum a statutis determinatum.
  7. 519 Ius admittendi candidatos ad novitiatum pertinet ad Superiores maiores ad normam statutorum servato can. 453, §§ 2 et 3.
  8. 520 Novitiatus incipit modo a statutis praescripto.
  9. 521 Sedis novitiatus erectio, translatio et suppressio fit per decretum Superioris generalis de consensu eius consilii.
  10. 522 § 1. Novitiatus ut validus sit, peragi debet in domo, in qua est sedes novitiatus; in casibus specialibus et ad modum exceptionis ex concessione Superioris generalis de consensu eius consilii novitiatus peragi potest in alia eiusdem …
  11. 523 § 1. Ad validitatem novitiatus requiritur, ut annum integrum et continuum complectatur; absentia vero tribus mensibus sive continuis sive intermissis brevior validitatem non afficit, sed tempus deficiens, si quindecim dies superat, suppleri debet, etsi exercitationibus apostolicis …
  12. 524 § 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est ut magister ad normam statutorum sodalis prudentia, caritate, pietate, scientia et status religiosi observantia praestans, decem saltem annos professus et, si de ordine vel congregatione clericali agitur, in ordine presbyteratus …
  13. 525 § 1. Ea, quae praescribuntur in cann. 459 - 461, valent etiam de ordinibus et congregationibus. § 2. Antequam professionem temporariam emittit, novitius debet ad totum tempus, quo eadem professione ligatus est, bonorum suorum, quae actu …
  14. 526 § 1. Professio temporaria cum tribus votis oboedientiae, castitatis et paupertatis emittatur ad tempus in statutis determinatum. § 2. Haec professio ad normam statutorum pluries renovari potest ita tamen, ut complexive numquam ad tempus, quod triennio …
  15. 527 Ad validitatem professionis temporariae requiritur, ut 1° novitiatus valide peractus sit; 2° novitius admittatur ad professionem a Superiore competenti secundum statuta de consensu sui consilii necnon recipiatur professio ab eodem Superiore per se vel per alium; …
  16. 528 Sodalis a votis temporariis eadem obligatione ac sodalis a votis perpetuis tenetur observandi statuta; voce activa et passiva caret, nisi aliter in statutis expresse cavetur.
  17. 529 § 1. Professio temporaria actus votis contrarios reddit illicitos, sed non invalidos. § 2. Haec professio non aufert sodali proprietatem bonorum suorum neque capacitatem alia bona acquirendi; sodali tamen non licet per actum inter vivos dominium …
  18. 530 In congregationibus sodalis saltem ante professionem perpetuam testamentum, quod etiam in iure civili validum sit, libere condat.
  19. 531 Per professionem perpetuam sodalis statum religiosum definitive assumit, propriam eparchiam amittit ac ordini vel congregationi pleno iure aggregatur.
  20. 532 Ad validitatem professionis perpetuae praeter requisita, de quibus in can. 464, requiritur, ut praecesserit professio temporaria ad normam can. 526.
  21. 533 In ordinibus professio perpetua professioni perpetuae monasticae aequiparatur, proinde valent de ea cann. 466 - 468.
  22. 534 In congregationibus 1° effectus canonici professionis perpetuae iidem manent ac in can. 529 de professione temporaria determinantur, nisi aliter iure communi cavetur; 2° Superior maior de consensu sui consilii potest sodali a votis perpetuis id petenti …
  23. 535 § 1. In emittenda quavis professione serventur praescripta statutorum. § 2. Documentum emissae professionis ab ipso sodali et ab eo, qui professionem, etiam ex delegatione, recepit, subscriptum asservetur in archivo ordinis vel congregationis; si de professione …
  24. 536 § 1. Modus institutionis sodalium servato can. 471, § 1 determinatur in statutis. § 2. Institutio sodalium, qui ad ordines sacros destinantur, praeterea fieri debet secundum rationem institutionis clericorum, de qua in can. 330, in sede …
  25. 537 § 1. Superiores maiores ad normam statutorum dare possunt litteras dimissorias ad sacram ordinationem sodalibus a votis perpetuis. § 2. Episcopus, ad quem Superior litteras dimissorias mittere debet, est Episcopus eparchialis loci, ubi ordinandus domicilium habet; …
  26. 538 § 1. In singulis domibus ordinum et congregationum laudes divinae celebrentur ad normam statutorum et legitimarum consuetudinum. § 2. Curent Superiores, ut omnes sodales ad normam statutorum ea, quae in can. 473, § 2 praescribuntur, impleant. …
  27. 539 § 1. Superiores curent ut sodalibus idonei confessarii, praesto sint. § 2. Confessarii in ordinibus et congregationibus clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis a Superiore maiore ad normam statutorum designentur; in ceteris casibus vero ab Hierarcha loci …
  28. 540 Ad habitum sodalium quod spectat, standum est praescriptis statutorum et extra proprias domus etiam normis Episcopi eparchialis.
  29. 541 Normae circa clausuram in statutis singulorum ordinum et congregationum secundum propriam indolem determinentur firmo iure Superiorum, etiam localium, per modum actus et iusta de causa aliud permittendi.
  30. 542 Curent Superiores, ut sodales a se designati praesertim in eparchia, in qua degunt, si ab Hierarcha loci vel parocho eorum auxilium requiritur ad consulendum necessitatibus christifidelium, illud intra et extra proprias ecclesias salvis instituti indole et …
Referencia

Cargando…