Actio reconventionalis proponenda est iudici, coram quo actio principalis instituta est, etsi ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin relative incompetenti.
CCEO
Lectura continua
§ 1. Qui probabilibus saltem argumentis ostendit se ius habere super aliqua re ab alio detenta sibique damnum imminere, nisi res ipsa custodienda traditur, ius habet obtinendi a iudice eiusdem rei sequestrationem.
§ 2. In similibus rerum adiunctis obtineri potest, ut exercitium iuris alicui inhibeatur.
§ 1. Ad crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de creditoris iure satis constet.
§ 2. Sequestratio extendi potest etiam ad res debitoris, quae quolibet titulo apud alias personas reperiuntur, et ad debitoris credita.
Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris decerni nullatenus possunt, si damnum, quod timetur, potest aliter reparari et idonea cautio de eo reparando offertur.
Iudex potest ei, cui sequestrationem rei vel inhibitionem exercitii iuris concedit, praeviam imponere cautionem de damnis reparandis, si ius suum non probavit.
Ad naturam et vim actionis possessoriae quod attinet, servetur ius civile loci, ubi sita est res, de cuius possessione agitur.
§ 1. Quoties introducta est petitio ad obtinendam provisionem ad hominis sustentationem, iudex auditis partibus decreto statim exsequendo statuere potest idoneis, si res fert, praescriptis cautionibus, ut interim necessaria alimenta praestentur, sine praeiudicio iuris per sententiam definiendi.
§ 2. Facta a parte vel a promotore iustitiae petitione ad obtinendum hoc decretum iudex audita altera parte rem expeditissime definiat, numquam autem ultra decem dies; quibus inutiliter transactis aut petitione reiecta patet recursus ad auctoritatem, cui tribunal immediate subiectum est, dummodo ipsa ne sit iudex, vel, si quis mavult, ad iudicem appellationis, qui item rem expeditissime definiat.
In transactione servetur ius civile loci, ubi transactio initur.
§ 1. Transactio valide fieri non potest in causis circa eas res vel ea iura, quae ad bonum publicum spectant, aliaque, de quibus partes libere disponere non possunt.
§ 2. Sed si quaestio fit de bonis temporalibus ecclesiasticis, transartio fieri potest, servatis tamen, si materia id postulat, sollemnibus iure statutis de alienatione bonorum ecclesiasticorum.
Expensarum, quas transactio postulavit, nisi aliter expresse cautum est, utraque pare dimidium solvat.
Iudex negotium transactionis non ipse per se, regulariter saltem, suscipiat tractandum, sed illud alii in iure perito committat.
§ 1. Qui controversiam inter se habent, possunt scripto convenire, ut ea ab arbitris dirimatur.
§ 2. Idem scripto convenire possunt, qui contractum inter se ineunt vel inierunt, quod attinet ad controversias ex eo contractu forte orituras.
Non possunt valide in arbitros compromitti controversiae, de quibus transactio fieri vetatur.
§ 1. Unus vel plures arbitri constitui possunt, dispari tamen numero.
§ 2. In ipso compromisso, nisi nominatim designantur, debet saltem eorum numerus determinari et simul ratio statui, qua nominandi et substituendi sunt.
Compromissum est nullum, si 1° servatae non sunt normae statutae ad validitatem contractuum, qui ordinariam administrationem excedunt; 2° scripto non est factum; 3° procurator sine mandato speciali in arbitros compromisit aut violata sunt praescripta cann. 1169 vel 1170; 4° controversia non est vel orta vel ex certo contractu oritura ad normam can. 1168, § 2.
Munus arbitri valide gerere non possunt 1° minores; 2° poena excommunicationis, etiam minoris, suspensionis vel depositionis puniti; 3° sodales instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum sine licentia Superioris.
Arbitri nominatio vim non habet, nisi ipse scripto munus acceptat.
§ 1. Si arbitri non sunt in compromisso designati vel si sufficiendi sunt et partes aliive, quibus designatio demandata est, dissentiunt de omnibus vel nonnullis arbitris seligendis, quaelibet pars potest id tribunali, quod competens est ad causam in primo gradu iudicii definiendam, committere, nisi partes aliter convenerunt; tribunal auditis ceteris partibus decreto provideat.
§ 2. Eadem norma servanda est, si qua pars aliusve neglegit arbitrum designare, dummodo tamen pars, quae tribunal adiit, viginti saltem ante dies suos arbitros, si forte debuit, designaverit.
De recusatione autem arbitrorum videt tribunal, de quo in can. 1174, § 1, quod auditis arbitris recusatis et partibus decreto quaestionem dirimat; si recusationem acceptat, alios arbitros sufficiat, nisi in compromisso aliter cautum est.
§ 1. Obligationes arbitrorum in ipso compromisso statuendae sunt, eae quoque, quae ad secretum servandum spectant.
§ 2. Nisi partes aliud statuerunt, arbitri rationem procedendi libere seligunt; haec autem simplex sit et termini sint breves aequitate servata et ratione habita legis processualis.
§ 3. Arbitri quavis potestate coercitiva carent; necessitate exigente adire debent tribunal competens ad causam cognoscendam.