CCEO

Lectura continua

1271

Antequam finitur causa principalis, iudex vel tribunal potest decretum vel sententiam interlocutoriam iusta de causa revocare aut reformare sive ad instantiam partis sive ex officio auditis partibus. 1° De partibus non comparentibus

1272

§ 1. Si pare conventa citata non comparuit nec idoneam absentiae excusationem attulit aut non respondit ad normam can. 1190, § 1, iudex eam decreto a iudicio absentem declaret et decernat, ut causa servatis servandis usque ad sententiam definitivam eiusque exsecutionem procedat.

§ 2. Antequam hoc decretum fertur, debet etiam per novam citationem, si opus est, constare citationem legitime factam ad partem conventam tempore utili pervenisse.

1273

§ 1. Si pars conventa deinde in iudicio se sistit aut responsum dedit ante causae definitionem, conclusiones et probationes afferre potest firmo can. 1283; caveat autem iudex, ne de industria in longiores et non necessarias moras iudicium protrahatur.

§ 2. Etsi pars conventa non comparuit aut responsum non dedit ante causae definitionem, impugnationibus uti potest adversus sententiam; si vero probat se legitimo impedimento fuisse detentam, quod sine sua culpa antea demonstrare non potuit, querela nullitatis uti potest.

1274

Si die et hora ad litis contestationem praestitutis actor neque comparuit neque idoneam excusationem attulit 1° iudex eum citet iterum; 2° si actor novae citationi non paruit, praesumitur litis instantiae renuntiavisse; 3° si vero postea in processu intervenire vult, servetur can. 1273.

1275

§ 1. Pars absens a iudicio, quae iustum impedimentum non probavit, tenetur obligatione solvendi expensas iudiciales, quae ob ipsius absentiam factae sunt, necnon, si opus est, indemnitatem alteri parti praestandi.

§ 2. Si et actor et pars conventa fuerunt absentes a iudicio, uterque per se ipse respondet, ut integrae expensae iudiciales solvantur. 2° De interventu tertii in causa

1276

§ 1. Is, cuius interest, admitti potest ad interveniendum in causa in quolibet gradu iudicii sive ut pars, quae proprium ius defendit, sive accessorie ad aliquam partem adiuvandam.

§ 2. Sed ut admittatur, debet ante conclusionem in causa libellum iudici exhibere, in quo breviter suum ius interveniendi demonstret.

§ 3. Qui intervenit in causa, admittendus est in eo statu iudicii, in quo causa reperitur, assignato eidem brevi ac peremptorio termino ad probationes suas exhibendas, si causa ad periodum probatoriam pervenit.

1277

Tertium, cuius interventus videtur necessarius, iudex auditis partibus debet in iudicium vocare. 3° De attentatis lite pendente

1278

Attentatum est actus, quo, lite pendente, ab una parte adversus alteram vel a iudice adversus alterutram vel utramque aliquid innovatur in praeiudicium partis et ea dissentiente sive circa materiam iudicii sive circa iura processualia, nisi ipso iure innovatio admittitur.

1279

Attentatum est ipso iure nullum, quare iudex decernere debet eius revocationem; sanatur tamen ipso iure, si intra mensem a die habitae notitiae de attentato computandum quaestio de eo iudici non proponitur.

1280

Quaestiones de attentatis expeditissime definiendae sunt a iudice causae principalis, si pars attentatum patravit; si vero ipse iudex attentatum patravit, a tribunali appellationis.

1281

§ 1. Acquisitis probationibus iudex decreto partibus et earum advocatis permittere debet sub poena nullitatis, ut acta nondum eis nota apud tribunalis cancellariam inspiciant; quin etiam advocatis id petentibus dari potest actorum exemplar; in causis vero, quae ad bonum publicum spectant, iudex ad gravissima pericula evitanda aliquod actum nemini manifestandum esse decernere potest, cauto tamen, ut ius defensionis semper integrum maneat.

§ 2. Ad probationes complendas partes possunt alias iudici proponere; quibus, si iudex necessarium duxit, acquisitis iterum est locus decreto, de quo in § 1.

1282

§ 1. Expletis omnibus, quae ad probationes producendas pertinent, ad conclusionem in causa devenitur.

§ 2. Haec conclusio habetur, quoties aut partes declaraverunt se nihil aliud adducendum habere aut utile proponendis probationibus tempus a iudice praestitutum elapsum est aut iudex declaravit se causam satis instructam habere.

§ 3. De peracta conclusione in causa, quocumque modo ea accidit, iudex decretum ferat.

1283

§ 1. Post conclusionem in causa iudex potest adhuc eosdem testes vel alios vocare aut alias probationes, quae antea non sunt petitae, disponere tantummodo 1° in causis, in quibus agitur de solo bono privato partium, si omnes partes consentiunt; 2° in ceteris causis, auditis partibus et dummodo gravis exstet ratio itemque quodlibet fraudis vel subornationis periculum removeatur; 3° in omnibus causis, quoties veri simile est, nisi probatio nova admittitur, sententiam iniustam futuram esse propter rationes, de quibus in can. 1326, § 2, nn. 1 - 3.

§ 2. Potest autem iudex iubere vel admittere, ut exhibeatur documentum, quod forte antea sine culpa eius, cuius interest, exhiberi non potuit.

§ 3. Novae probationes publicentur servato can. 1281, § 1.

1284

Facta conclusione in causa iudex congruum spatium temporis praestituat ad defensiones vel animadversiones exhibendas.

1285

§ 1. Defensiones et animadversiones scripto dandae sunt, nisi disputationem pro tribunali sedente iudex partibus consentientibus satis esse censet.

§ 2. Si defensiones cum praecipuis documentis typis imprimuntur, praevia iudicis licentia requiritur salva secreti obligatione, si qua est.

§ 3. Circa extensionem defensionum, numerum exemplarium aliaque huiusmodi adiuncta serventur statuta tribunalis.

1286

§ 1. Communicatis vicissim defensionibus atque animadversionibus utrique parti responsiones exhibere licet intra breve tempus a iudice praestitutum.

§ 2. Hoc ius partibus semel tantum est, nisi iudici gravi de causa iterum videtur esse concedendum; tunc autem concessio uni parti facta alteri quoque data censeatur.

§ 3. Promotor iustitiae et defensor vinculi ius habent iterum replicandi partium responsionibus.

1287

§ 1. Omnino prohibentur partium vel advocatorum vel etiam aliorum informationes iudici datae, quae maneant extra acta causae.

§ 2. Si causae discussio scripto facta est, iudex potest statuere, ut moderata disputatio fiat ore pro tribunali sedente ad quaestiones nonnullas illustrandas.

1288

Disputationi orali, de qua in cann. 1285, § 1 et 1287, § 2, assistat notarius, ut, si iudex praecipit aut pars postulat et iudex consentit, de disceptatis et conclusis scripto statim referre poseit.

1289

Si partes parare sibi tempore utili praestituto defensionem neglexerunt aut se remittunt iudicis scientiae et conscientiae, iudex, si ex actis et probatis rem habet plane perspectam, potest statim sententiam pronuntiare requisitis tamen animadversionibus promotoris iustitia et defensoris vinculi, si iudicio intersunt.

1290

Causa iudiciali modo pertractata, si est principalis, definitur a iudice per sententiam definitivam; si est incidens, per sententiam interlocutoriam firmo can. 1269, § 1.

Referencia

Cargando…