In typico determinandae sunt normae circa dotem, si requiritur, a candidatis praestandam et sub speciali vigilantia Hierarchae loci administrandam necnon de integra dote sine fructibus iam maturis quavis de causa a monasterio discedenti restituenda.
CCEO
Lectura continua
Novitiatus incipit a susceptione habitus monastici vel alio modo in typico praescripto.
§ 1. Monasterium sui iuris habere potest proprios novitios, qui in eodem monasterio sub ductu idonei sodalis vitae monasticae initiantur.
§ 2. Novitiatus, ut validus sit, peragi debet in ipso monasterio sui iuris aut Superioris decisione consulto eius consilio in alio monasterio sui iuris eiusdem confoederationis.
§ 3. Si vero aliquod monasterium sui iuris sive confoederatum sive non confoederatum praescripta de institutione novitiorum implere non potest, Superior tenetur obligatione novitios mittendi in aliud monasterium, in quo eadem praescripta religiose servantur.
§ 1. Novitiatus, ut validus sit, per triennium integrum et continuum peragi debet; in monasteriis vero, in quibus professio temporaria praemittitur professioni perpetuae, sufficit unus annus novitiatus.
§ 2. In unoquoque anno novitiatus absentia tribus mensibus sive continuis sive intermissis brevior valididatem non afficit, sed tempus deficiens, si quindecim dies superat, suppleri debet.
§ 3. Novitiatus ultra triennium ne extendatur firmo can. 461, § 2.
§ 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est ut magister ad normam typici sodalis prudentia, caritate, pietate, scientia et vitae monasticae observantia praestans, decem saltem annos professus.
§ 2. Iura et obligationes huius magistri in eis praesertim, quae ad modum institutionis novitiorum necnon ad relationes ad Synaxim et Superiorem monasterii spectant, determinentur in typico.
§ 1. Tempore novitiatus iugiter incumbendum est, ut sub ductu magistri informetur novitii animus studio typici, piis meditationibus assiduaque prece, eis perdiscendis, quae ad vota et ad virtutes pertinent, exercitationibus opportunis ad vitia exstirpanda, ad compescendos animi motus, ad virtutes acquirendas.
§ 2. Tempore novitiatus ne destinentur novitii operibus exterioribus monasterii nec dedita opera studiis vacent litterarum, scientiarum aut artium.
Novitius non potest valide suis bonis quovis modo renuntiare aut eadem obligare firmo can. 467, § 1.
§ 1. Novitius potest monasterium sui iuris libere deserere aut a Superiore vel a Synaxi secundum typicum iusta de causa dimitti.
§ 2. Exacto novitiatu, si iudicatur idoneus, novitius ad professionem admittatur, secus dimittatur; si vero dubium superest de eius idoneitate, potest novitiatus tempus ad normam typici prorogari, non tamen ultra annum. 4° De consecratione seu professione monastica
§ 1. Status monasticus definitive assumitur professione perpetua, in qua comprehenduntur tria vota perpetua oboedientiae, castitatis et paupertatis.
§ 2. In emittenda professione serventur praescripta typici et librorum liturgicorum.
Quod attinet ad diversos professionis monasticae gradus, standum est typico monasterii salva vi iuridica professionis secundum ius commune.
Ad validitatem professionis monasticae perpetuae requiritur, ut 1° novitiatus valide peractus sit; 2° novitius admittatur ad professionem a Superiore proprii monasterii sui iuris de consensu sui consilii necnon recipiatur professio ab eodem Superiore per se vel per alium; 3° professio sit expressa nec vi, metu gravi aut dolo emissa vel recepta; 4° cetera ad validitatem professionis in typico requisita impleantur.
Ea, quae iure communi de professione temporaria praescribuntur, valent etiam de monasteriis, in quibus talis professio secundum typicum professioni perpetuae praemittitur.
Professio monastica perpetua actus votis contrarios reddit invalidos, si actus irriti fieri possunt.
§ 1. Candidatus ad professionem monasticam perpetuam debet intra sexaginta dies ante professionem omnibus bonis, quae actu habet, cui mavult, sub condicione secuturae professionis renuntiare; renuntiatio ante hoc tempus facta ipso iure nulla est.
§ 2. Emissa professione ea omnia statim fiant, quae necessaria sunt, ut renuntiatio etiam iure civili effectum consequatur.
§ 1. Quaecumque bona temporalia quovis titulo sodali post professionem perpetuam obveniunt, a monasterio acquiruntur.
§ 2. De debitis et obligationibus, quae sodalis post professionem perpetuam contraxit de licentia Superioris, respondere debet monasterium; si vero sine licentia Superioris debita contraxit, ipse sodalis respondere debet.
§ 3. Firmum tamen est contra eum, in cuius rem aliquid ex inito contractu versum est, semper posse actionem institui.
Sodalis emissa professione perpetua amittit ipso iure quaelibet officia, si quae habet, et propriam eparchiam atque pleno iure monasterio aggregatur.
Documentum emissae professionis perpetuae ab ipso sodali et ab eo, qui professionem etiam ex delegatione recepit, subscriptum asservetur in archivo monasterii; Superior proprii monasterii sui iuris debet de eadem quam primum certiorem facere parochum, apud quem baptismus sodalis adnotatus est. 5° De institutione sodalium et de disciplina monastica
§ 1. Modus institutionis sodalium in typico ita determinetur, ut ad vitam sanctitatis plenius assequendam permanenter excitentur necnon ut ipsorum ingenii dotes evolvantur studio sacrae doctrinae et acquisitione humanae culturae pro temporum necessitatibus et sic aptiores evadant in exercitio artium atque operum, quae a monasterio legitime assumuntur.
§ 2. Institutio monachorum, qui ad ordines sacros destinantur, praeterea fieri debet secundum rationem institutionis clericorum, de qua in can. 330, in ipso monasterio, si sedem studiorum ad normam can. 340, § 1 instructam habet, aut sub ductu probati moderatoris in alio seminario vel instituto studiorum superiorum ab auctoritate ecclesiastica approbato.
Superior monasterii sui iuris ad normam typici dare potest suis sodalibus a votis perpetuis litteras dimissorias ad sacram ordinationem; hae litterae mittendae sunt Episcopo eparchiali loci, ubi monasterium, etiam dependens, situm est vel, si de monasterio stauropegiaco agitur, Episcopo a Patriarcha designato.
§ 1. In singulis monasteriis laudes divinae cottidie celebrentur ad normam typici et legitimarum consuetudinum; item omnibus diebus celebretur Divina Liturgia eis exceptis, qui praescriptis librorum liturgicorum excipiuntur.
§ 2. Curent Superiores monasteriorum, ut omnes sodales ad normam typici: 1° legitime non impediti cottidie laudibus divinis atque Divinae Liturgiae, quoties celebratur, participent, contemplationi rerum divinarum vacent et in alia pietatis exercitia sedulo incumbant; 2° libere ac frequenter ad patres spirituales et confessarios accedere possint; 3° quotannis per aliquot dies recessui spirituali vacent.