CCEO
Canon 1326
Titre XXV. Procès contentieux
Procès et tribunaux
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Adversus sententiam, quae transiit in rem iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum.
§ 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi: 1° sententia ita probationibus innititur, quae postea falsae deprehensae sunt, ut sine illis probationibus pars dispositiva sententiae non sustineatur; 2° postea detecta sunt documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia indubitanter probant; 3° sententia ex dolo partis lata est in damnum alterius; 4° legis non mere processualis praescriptum evidenter neglectum est; 5° sententia adversatur praecedenti decisioni, quae in rem iudicatam transiit.