CCEO
Canon 419
Titre XII. Moines, religieux et instituts de vie consacrée
Clercs, laïcs et vie consacrée
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Praeses confoederationis monasticae, Superior rnonasterii sui iuris non confoederati et Superior generalis ordinis vel congregationis relationem de statu institutorum, quibus praesunt, quinto saltem quoque anno ad auctoritatem, cui immediate subditi sunt, mittere debent secundum formulam ab eadem auctoritate statutam.
§ 2. Superiores institutorum iuris eparchialis vel patriarchalis exemplar relationis etiam Sedi Apostolicae mittant.