CCEO
Canon 867
Titre XVI. Culte divin et sacrements
Culte, sacrements et unité chrétienne
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Per sacramentalia, quae sacra sunt signa, quibus ad aliquam sacramentorum imitationem effectus praesertim spirituales significantur et ex Ecclesiae impetratione obtinentur, homines ad praecipuum sacramentorum effectum suscipiendum disponuntur et varia vitae adiuncta sanctificantur.
§ 2. Circa sacramentalia serventur normae iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.