Contenu

Code des canons des Églises orientales

  1. 631 § 1. Inter varia instrumenta educationis speciali cura fovenda est schola catholica, in quam convergat oportet sollicitudo parentum, magistrorum necnon communitatis ecclesialis. § 2. Ecclesiae ius est scholas cuiusvis generis et gradus erigendi ac moderandi.
  2. 632 Schola in iure non reputatur catholica, nisi ut talis erecta est ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate superiore ecclesiastica aut ab eisdem ut talis agnita.
  3. 633 § 1. Episcopo eparchiali competit de scholis quibuslibet iudicare et decernere, utrum exigentiis educationis christianae respondeant necne; item eidem competit gravi de causa frequentiam alicuius scholae christifidelibus prohibere. § 2. Parentes filios in scholas catholicas ceteris …
  4. 634 § 1. Scholae catholicae est obligatio propria communitatis scholaris ambitum spiritu evangelico libertatis et caritatis animatum creare, adulescentes adiuvare, ut in propria persona evolvenda una simul crescant secundum novam creaturam, quae per baptismum effecti sunt, atque …
  5. 635 Episcopi eparchialis praecipue est curare, ut habeantur scholae catholicae, praesertim ubi aliae scholae desunt vel adaequatae non sunt, etiam scholae professionales et technicae, quatenus pro loci et temporis adiunctis speciali ratione requiruntur.
  6. 636 § 1. Institutio catechetica in scholis quibuslibet Episcopi eparchialis auctoritati et vigilantiae subiecta est. § 2. Episcopi eparchialis quoque est nominare aut approbare magistros religionis catholicae eosque, si ratio fidei vel morum id requirit, amovere vel …
  7. 637 In scholis, in quibus institutio catholica deest vel ad iudicium Episcopi eparchialis non sufficit, supplenda est vera formatio catholica omnium alumnorum catholicorum.
  8. 638 § 1. Episcopo eparchiali competit ius canonice visitandi omnes scholas catholicas in eius eparchia exsistentes exceptis scholis, quae exclusive patent propriis alumnis instituti vitae consecratae iuris pontificii vel patriarchalis, et salva omni in casu institutorum vitae …
  9. 639 Magistri, cum maxime sint auctores, ut schola catholica sua proposita et incepta ad rem deducere possit, debent esse doctrina praestantes atque vitae testimonio exemplares et sociam imprimis cum parentibus, sed et cum aliis scholis praestent operam.
  10. 640 § 1. Catholica studiorum universitas hunc finem prosequitur, ut publica, stabilis atque universalis praesentia efficiatur mentis christianae in totius culturae altioris promovendae studio; ideo constituit investigationis, reflexionis et instructionis superioris ordinis institutionem, in qua Evangelii luce …
  11. 641 In Catholicis studiorum universitatibus singulae disciplinae propriis principiis, propria methodo atque propria inquisitionis scientificae libertate ita excolantur, ut profundior in dies earum disciplinarum intellegentia obtineatur et, novis progredientis aetatis quaestionibus ac investigationibus accuratissime consideratis, altius perspiciatur, …
  12. 642 § 1. Catholica stndiorum universitas est institutum studiorum superiorum, quod ut talis erectum aut approbatum est sive a superiore auctoritate administrativa Ecclesiae sui iuris praevie consulta Sede Apostolica sive ab ipsa Sede Apostolica; de quo constare …
  13. 643 In catholicis studiorum universitatibus, in quibus nulla facultas theologiae exstat, saltem cursus theologici studentibus variarum facultatum accommodati tradantur.
  14. 644 Qui disciplinas ad fidem et mores spectantes docent in catholicis studiorum universitatibus, muniti esse debent mandato auctoritatis ecclesiasticae designatae ab eis, de quibus in can. 642; eadem auctoritas hoc mandatum gravi de causa auferre potest praesertim …
  15. 645 Hierarcharum est collatis consiliis providere, ut etiam apud alias universitates convictus et centra universitaria catholica habeantur, in quibus christifideles accurate selecti et praeparati iuventuti universitariae spirituale et intellectuale adiutorium permanens praebeant.
  16. 646 Assidue provehendae sunt imprimis ab Hierarchis ecclesiasticae studiorum universitates et facultates, eae nempe, quae de divina Revelatione et de scientiis cum ea conexis praesertim agunt ac propterea cum evangelizandi munere Ecclesiae artius coniunguntur.
  17. 647 Ecclesiasticae studiorum universitatis vel facultatis finis est 1° divinam Relationem et ea, quae cum eadem coniuncta sunt, profundius et scientifice investigare, divinae Revelationis veritates systematice enucleare ac ordinare, novas progredientis aetatis quaestiones in eius luce considerare …
  18. 648 Ecclesiasticae studiorum universitates et facultates sunt, quae ab auctoritate competenti ecclesiastica canonice erectae vel approbatae scientias sacras et scientias cum eisdem conexas excolunt et tradunt et auctae sunt iure conferendi gradus academicos, qui effectus canonicos habent.
  19. 649 Erectio vel approbatio ecclesiasticarum studiorum universitatum vel facultatum fit a Sede Apostolica aut a superiore anctoritate administrativa, de qua in can. 642, una cum Sede Apostolica.
  20. 650 Circa statuta ecclesiasticae studiorum universitatis vel facultatis, praesertim quod attinet ad regimen, administrationem, docentium nominationem vel cessationem ab officio, rationem studiorum et graduum academicorum collationem, servandae sunt normae a Sede Apostolica latae.
  21. 651 § 1. Ad Evangelium ubique terrarum annuntiandi munus obeundum Ecclesia aptis mediis uti tenetur et ideo ius instrumenta communicationis socialis adhibendi et in specie scripta libere typis edendi ei ubique vindicetur oportet. § 2. Omnes christifideles …
  22. 652 § 1. Episcopi eparchiales curent, ut auxilio praesertim institutorum de instrumentis communicationis socialis christifideles edoceantur de critico et proficuo usu eorundem instrumentorum; inter varia haec instituta cooperationem foveant; peritorum formationi provideant; denique, quod magis quam mala …
  23. 653 Iuris particularis est normas pressius statuere de usu radiophonico, cinematographico, televisifico et eiusmodi in tractandis eis, quae ad doctrinam catholicam aut mores referunt.
  24. 654 Normae iuris communis de libris valent etiam de quibuslibet aliis scriptis aut sermonibus per inventa technica quomodolibet reproductis et divulgationi publicae destinatis.
  25. 655 § 1. Christifidelibus aditus ad Sacram Scripturam late pateat oportet; proinde aptae et rectae versiones sufficientibus explicationibus instructae, ubi desunt, conficiantur cura Episcoporum eparchialium, immo, quatenus id convenienter et utiliter fieri potest, communi cum aliis christianis …
  26. 656 § 1. In celebrationibus liturgicis adhibeantur tantum libri approbatione ecclesiastica praediti. § 2. Libri precum vel devotionum ad usum publicum vel privatum christifidelium destinati indigent licentia ecclesiastica.
  27. 657 § 1. Textuum liturgicorum approbatio praevia Sedis Apostolicae recognitione reservatur in Ecclesiis patriarchalibus Patriarchae de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; in Ecclesiis metropolitanis sui iuris Metropolitae de consensu Consilii Hierarcharum; in ceteris Ecclesiis hoc ius est …
  28. 658 § 1. Catechismi necnon alia scripta ad institutionem catecheticam in scholis cuiusque generis et gradus destinata eorumve versiones approbatione ecclesiastica egent. § 2. Eadem norma applicanda est ad alios quoque libros de fide aut moribus tractantes …
  29. 659 Commendatur, ut scripta quaelibet, quae fidem catholicam aut mores illustrant, saltem licentia ecclesiastica munita sint, salvis praescriptis institutorum vitae consecratae, quae plus exigunt.
  30. 660 In diariis, foliis aut libellis periodicis, qui religionem catholicam aut bonos mores manifesto impetere solent, ne quid scribant christifideles nisi iusta et rationabili de causa; clerici autem et sodales institutorum religiosorum insuper nonnisi de licentia eorum, …
Référence

Chargement…