CCEO

Lecture continue

1296

Normae de sententia definitiva statutae valent congrua congruis referendo etiam de sententia interlocutoria.

1297

Sententia quam primum intimetur indicatis terminis, intra quos appellatio a sententia interponi potest, neque ante intimationem vini ullam habet, etsi pars dispositiva sententiae iudice permittente partibus notificata est.

1298

Intimatio sententiae fieri potest vel tradendo exemplar sententiae partibus vel earum procuratoribus aut eisdem mittendo idem exemplar ad normam can. 1192.

1299

§ 1. Si in textu sententiae aut error irrepsit in calculos aut error materialis accidit in transcribenda parte dispositiva sententiae vel in factis vel partium petitionibus referendis aut omissa sunt ea, quae can. 1295, § 4 requirit, sententia ab ipso tribunali, quod eam tulit, corrigi vel compleri debet sive ad instantiam partis sive ex officio, semper tamen auditis partibus et decreto ad calcem sententiae apposito.

§ 2. Si qua pars refragatur, quaestio incidens decreto definiatur.

1300

Ceterae iudicis pronuntiationes praeter sententiam sunt decreta, quae, si mere ordinatoria non sunt, vim non habent, nisi saltem summarie motiva exprimunt vel ad motiva in alio actu expressa remittunt.

1301

Sententia interlocutoria vel decretum vim sententiae definitivae habent, si iudicium impediunt vel ipsi iudicio aut alicui ipsius gradui finem ponunt, quod attinet ad aliquam saltem partem in causa. 1° De querela nullitatis contra sententiam

1302

Si agitur de causa, quae privatorum solummodo interest, nullitas actuum iudicialium iure statuta, quae, cum esset nota parti querelam nullitatis proponenti, non est ante sententiam iudici denuntiata, per ipsam sententiam sanatur firmis cann. 1303 et 1304.

1303

§ 1. Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, si 1° lata est a iudice absolute incompetenti; 2° lata est ab eo, qui caret potestate iudicandi in tribunali, in quo causa definita est; 3° iudex vi vel metu gravi coactus sententiam tulit; 4° iudicium factum est sine petitione iudiciali, de qua in can. 1104, § 2, vel non institutum est adversus aliquam partem conventam; 5° lata est inter partes, quarum altera saltem non habet personam standi in iudicio; 6° quis nomine alterius egit sine legitimo mandato; 7° ius defensionis alterutri parti denegatum est; 8° controversia ne ex parte quidem definita est.

§ 2. His in casibus querela nullitatis proponi potest per modum exceptionis in perpetuum, per modum vero actionis coram iudice, qui sententiam tulit, intra decem annos ab intimatione sententiae computandos.

1304

§ 1. Sententia vitio sanabilis nullitatis dumtaxat laborat, si 1° lata est a non legitimo numero iudicum contra praescriptum can. 1084; 2° motiva seu rationes decidendi non continet; 3° subscriptionibus caret iure praescriptis; 4° non refert indicationem loci, anni, mensis et diei, in quibus lata est; 5° actu indiciali nullo innititur, cuius nullitas non est ad normam can. 1302 sanata; 6° lata est contra partem legitime absentem secundum can. 1273, § 2.

§ 2. His in casibus querela nullitatis proponi potest intra tres menses ab intimatione sententiae computandos.

1305

De querela nullitatis videt iudex, qui sententiam tulit; si vero pars veretur, ne hic iudex praeoccupatum animum habeat, ideoque eum suspectum existimat, exigere potest, ut alius iudex in eius locum subrogetur ad normam can. 1108.

1306

Querela nullitatis proponi potest una cum appellatione intra terminum ad appellationem statutum.

1307

§ 1. Querelam nullitatis proponere possunt non solum partes, quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties ipsis ius est interveniendi.

§ 2. Ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare vel emendare intra terminos ad agendum in cann. 1303, § 2 et 1304, § 2 statutos, nisi interea appellatio una cum querela nullitatis interposita est.

1308

Causae de querela nullitatis secundum canones de iudicio contentioso summario tractari possunt. 2° De appellatione

1309

Pars, quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis, in quibus eorum praesentia requiritur, ius habent a sententia appellandi ad iudicem superiorem salvo can. 1310.

1310

Non est locus appellationi 1° a sententia ipsius Romani Pontificis vel Signaturae Apostolicae; 2° a sententia vitio nullitatis infecta, nisi cumulatur cum querela nullitatis ad normam can. 1306; 3° a sententia, quae in rem iudicatam transiit; 4° a iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habent vim sententiae definitivae, nisi cumulatur cum appellatione a sententia definitiva; 5° a sententia vel a decreto in causa, de qua ius cavet rem expeditissime esse definiendam.

1311

§ 1. Appellatio interponi debet coram iudice, a quo sententia lata est, intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium ab intimatione sententiae computandum.

§ 2. Si ore fit, notarius eam scripto coram ipso appellante redigat.

1312

A delegato non datur appellatio ad delegantem, sed ad eius immediatum superiorem, nisi delegans est ipsa Sedes Apostolica.

1313

Si quaestio oritur de iure appellandi, tribunal appellationis rem expeditissime definiat secundum canones de iudicio contentioso summario.

1314

Appellatio prosequenda est coram iudice, ad quem dirigitur, intra mensem ab eius interpositione computandum, nisi iudex, a quo sententia lata est, longius tempus ad eam prosequendam parti praestituit.

1315

§ 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit, ut pars ministerium iudicis superioris invocet ad impugnatae sententiae emendationem adiuncto exemplari huius sententiae et indicatis appellationis rationibus.

§ 2. Interea iudex, a quo sententia lata est, debet actorum exemplar fide facta a notario de eius authenticitate ad tribunal superius mittere; si acta scripta sunt lingua tribunali appellationis ignota, vertantur in aliam eidem tribunali cognitam cautelis adhibitis, ut de fideli versione constet.

Référence

Chargement…