Episcopus coadiutor, dummodo officii sui possessionem canonicam iam ceperit, sede eparchiali vacante ipso iure evadit Administrator eparchiae, donec ut Episcopus eparchialis inthronizatus erit.
CCEO
Lecture continue
In casu translationis ad aliam sedem eparchialem Episcopus intra duos menses ab intimatione translationis computandos debet possessionem canonicam novae eparchiae capere; interim vero in priore eparchia 1° Administratoris eparchiae iura et obligationes habet; 2° privilegia honorifica Episcoporum eparchialium conservat; 3° reditus prioris officii integros percipit.
§ 1. Protosyncellus et Syncelli sede eparchiali vacante statim ab officio cessant, nisi sunt 1° Episcopi ordinati; 2° in eparchia Patriarchae constituti; 3° in eparchia intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita constituti, donec Administrator eparchiae possessionem canonicam sui officii ceperit.
§ 2. Quae a Protosyncello et Syncellis, qui sede eparchiali vacante statim ab officio cessant, legitime gesta sunt, donec certam notitiam de sedis eparchialis vacatione acceperint, vim habent.
§ 3. Episcopus auxiliaris sede eparchiali vacante retinet potestates a iure quidem collatas et sub auctoritate Administratoris eparchiae exercendas, quas sede eparchiali plena ut Protosyncellus vel Syncellus habebat, nisi aliud a Sede Apostolica vel iure particulari propriae Ecclesiae patriarchalis statuitur.
§ 1. Unus tantum eligitur vel nominatur Administrator eparchiae reprobata contraria consuetudine.
§ 2. Si oeconomus eparchialis fit Administrator eparchiae, alium oeconomum eparchialem consilium a rebus oeconomicis interim eligat.
In Administratore eparchiae constituendo nullam sibi potestatis partem nec Patriarcha nec collegium consultorum eparchialium retinere potest nec gerendo officio tempus determinare aliasve restrictiones praestituere.
§ 1. Administrator eparchiae sit integritate, pietate, sana doctrina et prudentia praestans.
§ 2. Valide ad officium Administratoris eparchiae eligi vel nominari tantum potest Episcopus aut presbyter, qui vinculo matrimonii non est ligatus, tricesimum quintum aetatis annum explevit et ad eandem sedem eparchialem vacantem non est iam electus, nominatus vel, translatus; si hae condiciones posthabitae sunt, actus illius, qui Administrator eparchiae electus vel nominatus est, ipso iure nulli sunt.
§ 1. Sede eparchiali vacante nihil innovetur.
§ 2. Illi, qui interim eparchiae regimen curant, vetantur quidpiam agere, quod vel eparchiae vel episcopalibus iuribus praeiudicium afferre potest; speciatim prohibentur ipsi ac omnes alii, ne sive per se sive per alium documenta curiae eparchialis subtrahant, destruant vel mutent.
Administrator eparchiae eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
Nisi aliter est legitime provisum 1° Administrator eparchiae ius habet ad iustam remunerationem lege iuris particularis statuendam vel legitima consuetudine determinatam, quae desumi debet ex bonis eparchiae; 2° cetera emolumenta ad Episcopum eparchialem spectantia, dum sedes eparchialis vacat, futuro Episcopo eparchiali pro necessitatibus eparchiae reserventur servatis praescriptis iuris particularis, quae modum, quo emolumenta erogari debent, determinant.
§ 1. Renuntiatio Administratoris eparchiae exhibenda est Patriarchae, si ipse Administratorem designavit, secus collegio consultorum eparchialium, quo in casu eam acceptari, ut valeat, necesse non est.
§ 2. Amotio Administratoris eparchiae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis pertinet ad Patriarcham de consensu Synodi permanentis; secus vero Sedi Apostolicae reservatur.
§ 3. Post mortem, renuntiationem vel amotionem Administratoris eparchiae novus constituatur ab eadem auctoritate et eodem modo ac pro priore praescriptum est.
§ 4. Administrator eparchiae cessat ab officio capta a novo Episcopo eparchiali possessione canonica eparchiae; novus Episcopus eparchialis rationem administrationis ab eo exigere potest.
§ 1. Oeconomus eparchialis sede eparchiali vacante officium suum impleat sub auctoritate Administratoris eparchiae; ad oeconomum eparchialem devolvitur administratio bonorum ecclesiasticorum, quae ob sedis eparchialis vacationem administratorem non habent, nisi Patriarcha aut collegium consultorum eparchialium aliter providerunt.
§ 2. Ad renuntiationem vel amotionem oeconomi eparchialis sede eparchiali vacante quod attinet, servandus est can. 231, §§ 1 et 2.
§ 3. Resoluto quovis modo iure oeconomi eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis novi oeconomi electio vel nominatio pertinet ad Patriarcham consultis Episcopis curiae patriarchalis, si habentur, secus consulta Synodo permanenti; in ceteris casibus oeconomus eligitur a collegio consultorum eparchialium.
§ 4. Oeconomus eparchialis novo Episcopo eparchiali rationem reddere debet suae administrationis, qua reddita, nisi ab eodem in officio suo confirmatur, ab officio cessat.
§ 1. Sede eparchiali per Episcopi eparchialis captivitatem, relegationem, exilium aut inhabilitatem ita impedita, ut ne per litteras quidem cum christifidelibus sibi commissis communicare ipse possit, regimen eparchiae est penes Episcopum coadiutorem, nisi aliter providit Patriarcha de consensu Synodi permanentis in eparchiis sitis intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, aut Sedes Apostolica; si vero Episcopus coadiutor deest aut impeditus est, penes Protosyncellum, Syncellum vel alium idoneum sacerdotem ab Episcopo eparchiali designatum, cui ipso iure competunt iura et obligationes Protosyncelli; potest vero Episcopus eparchialis tempore opportuno plures designare, qui sibi invicem in officio succedunt.
§ 2. Si iidem desunt aut impediti sunt, ne eparchiae regimen assumant, collegii consultorum eparchialium est sacerdotem eligere, qui eparchiam regat.
§ 3. Qui eparchiam intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis regendam suscepit, quam primum Patriarcham certiorem faciat de sede eparchiali impedita et de assumpto officio; in ceteris casibus certiorem faciat Sedem Apostolicam et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham.
§ 1. Eparchiae regimen sede eparchiali sive plena sive vacante aliquando Romanus Pontifex gravibus et specialibus de causis Administratori apostolico committit.
§ 2. Iura, obligationes et privilegia Administratoris apostolici desumuntur ex litteris suae nominationis.
Conventus eparchialis adiutricem praestat operam Episcopo eparchiali in eis, quae ad speciales necessitates vel utilitatem eparchiae referuntur.
Conventus eparchialis convocetur, quoties iudicio Episcopi eparchialis et consulto consilio presbyterali adiuncta id suadent.
§ 1. Episcopi eparchialis est conventum eparchialem convocare, eidem per se vel per alium praeesse, eum transferre, prorogare, suspendere et dissolvere.
§ 2. Sede eparchiali vacante conventus eparchialis suspenditur ipso iure, donec novus Episcopus eparchialis de re decreverit.
§ 1. Ad conventum eparchialem convocandi sunt eumque adire debent 1° Episcopus coadiutor et Episcopi auxiliares; 2° Protosyncellus, Syncelli, Vicarius iudicialis ac oeconomus eparchialis; 3° consultores eparchiales; 4° rector seminarii eparchialis maioris; 5° protopresbyteri; 6° unus saltem parochus ex unoquoque districtu eligendus ab omnibus, qui ibi actu curam animarum habent, protopresbytero electioni praesidente; item eligendus est alius presbyter, qui eodem impedito eius locum teneat; 7° membra consilii presbyteralis atque aliquot delegati consilii pastoralis, si exstat, ab eodem consilio eligendi modo et numero iure particulari statutis; 8° aliquot diaconi ad normam iuris particularis electi; 9° Superiores monasteriorum sui iuris atque aliquot Superiores ceterorum institutorum vitae consecratae, quae in eparchia domum habent, eligendi modo et numero iure particulari statutis; 10° laici electi a consilio pastorali, si exstat, secus modo ab Episcopo eparchiali determinato ita, ut numerus laicorum tertiam partem membrorum conventus eparchialis non superet.
§ 2. Episcopus eparchialis, si opportunum iudicat, potest ad conventum eparchialem invitare alios quoque non exclusis personis aliarum Ecclesiarum sui iuris, quibus omnibus etiam ius suffragium ferendi concedere potest.
§ 3. Ad conventum eparchialem etiam invitari possunt aliquot observatores ex Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis.
Ii, qui conventum eparchialem adire debent, non possunt, etsi legitimo impedimento detenti sunt, mittere procuratorem, qui eorum nomine conventui eparchiali intersit, sed Episcopum eparchialem de impedimento certiorem faciant.
§ 1. Firmo iure cuiuslibet christifidelis quaestiones in conventu eparchiali tractandas indicandi solius Episcopi eparchialis est argumenta in hoc conventu tractanda statuere.
§ 2. Episcopus eparchialis tempore opportuno unam vel plures constituat commissiones, quarum est argumenta in conventu eparchiali tractanda apparare.
§ 3. Curet etiam Episcopus eparchialis, ut tempore opportuno omnibus, qui convocati sunt, argumentorum tractandorum schema tradatur.
§ 4. Propositae quaestiones omnes liberae disceptationi in sessionibus conventus eparchialis subiciantur.
Solus est in conventu eparchiali legislator Episcopus eparchialis ceteris tantum suffragium consultivum habentibus; solus subscribit decisionibus quibuscumque, quae in conventu eparchiali factae sunt; quae, si in eodem conventu promulgantur, statim obligare incipiunt, nisi aliter expresse cavetur.