Iusiurandum, id est invocatio Nominis divini in testem veritatis, coram Ecclesia praestari potest tantummodo in casibus iure statutis; secus nullum parit effectum canonicum.
CCEO
Lecture continue
Eis, qui in Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis baptizati sunt et ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenire sua sponte petunt, sive agitur de singulis sive de coetibus, nihil ultra imponatur oneris quam ea, quae necessaria sunt.
Christifidelis alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae in Ecclesiam catholicam recipiendus est cum sola professione fidei catholicae, praemissa praeparatione doctrinali et spirituali pro sua cuiusque condicione.
§ 1. Episcopum alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae in Ecclesiam catholicam recipere potest praeter Romanum Pontificem etiam Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Metropolita Ecclesiae metropolitanae sui iuris de consensu Consilii Hierarcharum.
§ 2. Ius recipiendi in Ecclesiam catholicam quemlibet alium spectat ad Hierarcham loci vel, si ita fert ius particulare, etiam ad Patriarcham.
§ 3. Ius recipiendi in Ecclesiam catholicam singulos laicos spectat quoque ad parochum, nisi iure particulari prohibetur.
Clericus alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae ad plenam communionem cum Ecclesia catholica conveniens potest proprium ordinem sacrum exercere secundum normas ab auctoritate competenti statutas; Episcopus autem potestatem regiminis valide exercere non potest nisi de assensu Romani Pontificis, Collegii Episcoporum capitis.
§ 1. Qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, ne recipiatur renitentibus parentibus.
§ 2. Si ex eiusdem receptione gravia praevidentur incommoda vel Ecclesiae vel ipsi, receptio differatur, nisi periculum mortis imminet.
Si acatholici, qui non ad aliquam Ecclesiam orientalem pertinent, in Ecclesiam catholicam recipiuntur, servandae sunt normae supra datae congrua congruis referendo, dummodo sint valide baptizati.
Cum sollicitudo cunctorum christianorum unitatis instaurandae ad totam Ecclesiam spectet, omnes christifideles, praesertim vero Ecclesiae Pastores, debent pro ea a Domino optata Ecclesiae unitatis plenitudine orare et allaborare sollerter participando operi oecumenico Spiritus Sancti gratia suscitato.
Ad Ecclesias orientales catholicas speciale pertinet munus unitatem inter omnes Ecclesias orientales fovendi precibus imprimis, vitae exemplo, religiosa erga antiquas traditiones Ecclesiarum orientalium fidelitate, mutua et meliore cognitione, collaboratione ac fraterna rerum animorumque aestimatione.
§ 1. Incepta motus oecumenici in unaquaque Ecclesia sui iuris sedulo provehantur normis specialibus iuris particularis moderante eundem motum Sede Apostolica Romana pro universa Ecclesia.
§ 2. Ad hunc finem habeatur in unaquaque Ecclesia sui iuris commissio peritorum de re oecumenica constituenda, si rerum adiuncta id suadent, collatis consiliis cum Patriarchis et Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris, qui in eodem territorio potestatem suam exercent.
§ 3. Item Episcopis eparchialibus assit vel pro unaquaque eparchia vel, si visum est, pro pluribus eparchiis consilium de motu oecumenico provehendo; in eis autem eparchiis, quae proprium consilium habere non possunt, unus saltem assit christifidelis ab Episcopo eparchiali nominatus cum speciali munere hunc motum provehendi.
In opere oecumenico persolvendo praesertim aperto ac fidenti dialogo et inceptis cum aliis christianis communibus servanda est debita prudentia evitatis periculis falsi irenismi, indifferentismi necnon zeli immoderati.
Quo clarius innotescat christifidelibus, quid reapse doceatur et tradatur ab Ecclesia catholica et ab aliis Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus, diligenter operam dent praesertim praedicatores verbi Dei, ii, qui instrumenta communicationis socialis moderantur, atque omnes, qui vires impendunt sive ut magistri sive ut moderatores in scholis catholicis, praesertim autem in institutis studiorum superiorum.
Curent moderatores scholarum, nosocomiorum ceterorumque similium institutorum catholicorum, ut alii christiani ea frequentantes vel ibi degentes a propriis ministris adiumentum spirituale consequi et sacramenta suscipere possint.
Optandum est, ut christifideles catholici servatis normis de communicatione in sacris quodvis negotium, in quo cum aliis christianis cooperari possunt, non seorsum, sed coniunctim persolvant, cuiusmodi sunt opera caritatis ac socialis iustitiae, defensio dignitatis personae humanae eiusque iurium fundamentalium, promotio pacis, dies commemorationis pro patria, festa nationalia.
§ l. Persona, quae duodevicesimum aetatis annum explevit, maior est; infra hanc aetatem minor. § 2. Minor ante plenum septennium dicitur infans et censetur non sui compos; expleto autem septennio usum rationis habere praesumitur. § 3. Quicumque usu rationis habitu caret, censetur non sui compos et infantibus assimilatur.
§ 1. Persona maior plenum habet suorum iurium exercitium.
§ 2. Persona minor in exercitio suorum iurium potestati parentum vel tutorum subest eis exceptis, in quibus minores iure divino vel canonico ab eorum potestate exempti sunt; ad constitutionem tutorum quod attinet, serventur praescripta iuris civilis, nisi aliter iure communi vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris cavetur et firmo iure Episcopi eparchialis tutores, si opus est, per se ipsum constituendi.
Persona dicitur peregrinus in eparchia diversa ab illa, in qua domicilium vel quasi-domicilium habet; dicitur vero vagus, si nullibi domicilium vel quasi-domicilium habet.
§ 1. Domicilium acquiritur ea in territorio alicuius paroeciae aut saltem eparchiae commoratione, quae aut coniuncta est cum animo ibi perpetuo manendi, si nihil inde avocat, aut ad quinquennium completum reapse est protracta.
§ 2. Quasi-domicilium acquiritur ea in territorio alicuius paroeciae aut saltem eparchiae commoratione, quae aut coniuncta est cum animo ibi manendi saltem per tres menses, si nihil inde avocat, aut ad tres menses completos reapse est protracta.
Sodales institutorum religiosorum necnon societatum vitae communis ad instar religiosorum domicilium acquirunt in loco, ubi sita est domus, cui ascribuntur; quasi-domicilium in loco, ubi eorum commoratio ad tres saltem menses est protracta.
Coniuges commune habeant domicilium vel quasi-domicilium; iusta de causa vero uterque habere potest proprium domicilium vel quasi-domicilium.