CCEO

Lecture continue

969

Renuntiatio, ut valeat, scripto vel coram duobus testibus auctoritati fieri debet, cui provisio canonica officii, de quo agitur, competit; nisi acceptatione eget, statim effectum sortitur.

970

§ 1. Renuntiatio, quae acceptatione eget, effectum sortitur, postquam renuntianti acceptatio renuntiationis intimata est; si vero intra tres menses renuntianti acceptatio renuntiationis intimata non est, renuntiatio omni vi caret.

§ 2. Renuntiatio nonnisi antequam eius acceptatio intimata est, a renuntiante revocari potest.

§ 3. Auctoritas renuntiationem iusta et proportionata causa non innixam ne acceptet.

971

Ille, qui officio renuntiavit, idem officium alio ex titulo consequi potest.

972

§ 1. Translatio ab eo tantum fieri potest, qui ius habet providendi officio, quod amittitur, et simul officio, quod confertur.

§ 2. Si translatio fit invito eo, qui officium detinet, requiritur gravis causa et servetur modus procedendi iure praescriptus salvis normis circa sodales instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum et firmo semper iure rationes contrarias exponendi.

§ 3. Translatio ut effectum sortiatur, scripto intimanda est.

973

§ 1. In casu translationis prius officium vacat capta possessione canonica alterius officii, nisi aliter iure cautum aut ab auctoritate competenti praescriptum est.

§ 2. Remunerationem cum priore officio conexam translatus percipit, donec alterius possessionem canonicam ceperit.

974

§ 1. Ab officio aliquis amovetur sive decreto ab auctoritate competenti legitime lato servatis quidem iuribus forte ex contractu quaesitis sive ipso iure ad normam can. 976.

§ 2. Decretum amotionis ut effectum sortiatur, scripto intimandum est.

975

§ 1. Nisi aliter iure cavetur, ab officio quod confertur ad tempus indeterminatum non potest aliquis amoveri nisi gravi de causa et servato modo iure praescripto; idem valet, ut quis ab officio, quod ad tempus determinatum confertur, amoveri possit, antequam hoc tempus elapsum est.

§ 2. Ab officio, quod secundum iuris praescripta alicui confertur ad prudentem discretionem auctoritatis competentis, potest aliquis iusta de causa de iudicio eiusdem auctoritatis aestimanda amoveri aequitate servata.

976

§ 1. Ipso iure ab officio amovetur 1° qui statum clericalem amisit; 2° qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit; 3° clericus, qui matrimonium, etsi civile tantum, attentavit.

§ 2. Amotio, de qua in § 1, nn. 2 et 3, urgeri tantum potest, si de eadem auctoritatis competentis declaratione constat.

977

Si quis non quidem ipso iure, sed per decretum auctoritatis competentis amovetur ab officio, quo eiusdem subsistentiae providetur eadem auctoritas curet, ut ipsius subsistentiae per congruum tempus prospiciatur, nisi aliter provisum est.

978

Privatio officii nonnisi in poenam delicti infligi potest.

979

§ 1. Potestatis regiminis, quae ex divina institutione est in Ecclesia, ad normam iuris habiles sunt, qui in ordine sacro sunt constituti.

§ 2. In exercitio potestatis regiminis ceteri christifideles ad normam iuris cooperari possunt.

980

§ 1. Potestas regiminis alia est fori externi, alia fori interni sive sacramentalis sive non sacramentalis.

§ 2. Si potestas regiminis exercetur pro solo foro interno, effectus, quos eius exercitium natum est habere pro foro externo, in hoc foro non recognoscuntur, nisi quatenus id determinatis pro casibus iure statuitur.

981

§ 1. Potestas regiminis ordinaria ea est, quae ipso iure alicui officio adnectitur; delegata, quae ipsi personae non mediante officio conceditur.

§ 2. Potestas regiminis ordinaria potest esse sive propria sive vicaria.

982

§ 1. Facultates habituales reguntur praescriptis de potestate delegata.

§ 2. Facultas habitualis vero Hierarchae concessa, nisi in eius concessione aliter cautum est aut electa est industria personae, non perimitur resoluto iure Hierarchae, cui concessa est, sed transit ad quemvis Hierarcham, qui ei in regimine succedit.

983

§ 1. Ei, qui delegatum se asserit, incumbit onus probandae delegationis.

§ 2. Delegatus, qui sive circa res sive circa personas fines sui mandati excedit, nihil agit.

§ 3. Fines sui mandati excedere non intellegitur delegatus, qui alio modo ac in mandato determinatur, ea peragit, ad quae delegatus est, nisi modus ab ipso delegante ad validitatem est praescriptus.

984

§ 1. Hierarchae sunt praeter Romanum Pontificem imprimis Patriarcha, Archiepiscopus maior, Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, atque Episcopus eparchialis necnon illi, qui eis interim in regimine ad normam iuris succedunt.

§ 2. Hierarchae loci, praeter Romanum Pontificem, sunt Episcopus eparchialis, Exarchus, Administrator apostolicus, ii, qui, si praedicti desunt, interim legitime succedunt in regimine, itemque Protosyncellus et Syncellus; Patriarcha vero, Archiepiscopus maior, Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, necnon illi, qui eis interim in regimine ad normam iuris succedunt, sunt Hierarchae loci tantum circa eparchiam, quam regunt, firmo can. 101.

§ 3. Superiores maiores in institutis vitae consecratae, qui potestate regiminis ordinaria praediti sunt, etiam sunt Hierarchae, sed non loci.

985

§ 1. Potestas regiminis distinguitur in legislativam, exsecutivam et iudicialem.

§ 2. Potestas legislativa exercenda est modo iure praescripto et ea, quam in Ecclesia habet legislator infra supremam Ecclesiae auctoritatem, delegari valide non potest, nisi aliter iure communi cavetur; a legislatore inferiore lex iuri superiori contraria valide ferri non potest.

§ 3. Potestas iudicialis, quam habent iudices aut collegia iudicialia, exercenda est modo iure praescripto et delegari valide non potest nisi ad actus cuivis decreto aut sententiae praeparatorios perficiendos.

986

Potestatem exsecutivam aliquis, etsi extra fines territorii exsistens, exercere potest in subditos, etiam a territorio absentes, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat; in peregrinos in territorio actu degentes, si agitur de favoribus concedendis aut de exsecutioni mandando sive iure communi sive iure particulari, quo ipsi ad normam can. 1491, § 3 tenentur.

987

Quae iure communi et iure particulari Ecclesiae sui iuris nominatim Episcopo eparchiali in ambitu potestatis regiminis exsecutivae tribuuntur, intelleguntur competere soli Episcopo eparchiali et Exarcho exclusis Protosyncello et Syncellis nisi de mandato speciali.

988

§ 1. Potestas exsecutiva ordinaria delegari potest sive ad actum sive ad universitatem casuum, nisi aliter iure expresse cavetur.

§ 2. Potestas exsecutiva a Sede Apostolica vel a Patriarcha delegata subdelegari potest sive ad actum sive ad universitatem casuum, nisi electa est industria personae aut subdelegatio est expresse prohibita.

§ 3. Potestas exsecutiva delegata ab alia auctoritate potestatem ordinariam habente, si ad universitatem casuum delegata est, in singulis tantum casibus subdelegari potest; si vero ad actum aut ad actus de terminatos delegata est, subdelegari valide non potest nisi de expressa concessione delegantis.

§ 4. Nulla potestas subdelegata iterum valide subdelegari potest, nisi id expresse a delegante concessum est.

Référence

Chargement…