CCEO

Lecture continue

992

§ 1. Potestas delegata amittitur expleto mandato; elapso tempore collationis vel exhausto numero casuum, pro quibus collata est; cessante causa finali delegationis; revocatione delegantis delegato directe intimata necnon renuntiatione delegati deleganti facta et ab eo acceptata; non autem resoluto iure delegantis, nisi ex appositis clausulis apparet.

§ 2. Actus vero ex potestate delegata, quae exercetur pro solo foro interno, positus per inadvertentiam elapso tempore vel exhausto numero casuum validus est.

993

Potestas regiminis exsecutiva non suspenditur interposito recursu, nisi aliter iure communi expresse cavetur.

994

In errore communi de facto aut de iure itemque in dubio positivo et probabili sive iuris sive facti supplet Ecclesia pro foro et externo et interno potestatem regiminis exsecutivam.

995

Praescripta iuris de potestate regiminis exsecutiva valent, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat, etiam de potestate, de qua in cann. 441, § 1 et 511, § 1 et de facultatibus, quae ad validam sacramentorum celebrationem aut ministrationem iure requiruntur.

996

Quae in canonibus huius tituli de decretis statuuntur, applicanda sunt ad omnes actus administrativos singulares, qui in foro externo ex quavis legitima potestate in Ecclesia extra iudicium ponuntur, eis exceptis, qui a Romano Pontifice vel a Concilio Oecumenico feruntur.

997

§ 1 Qui se decreto gravatum esse censet, potest ad auctoritatem superiorem ei, qui hoc decretum tulit, ad normam iuris recurrere.

§ 2. Primus recursus adversus decreta Protosyncelli vel Syncellorum ad Episcopum eparchialem interponitur, adversus vero decreta eorum, qui ex potestate delegata agunt, ad delegantem.

998

§ 1. Valde optandum est, ut, si quis gravatum se decreto putat, non fiat inter ipsum et decreti auctorem contentio, sed inter eos de aequa solutione quaerenda tractetur, gravibus quoque hominibus ad mediationem vel studium forte adhibitis ita, ut per voluntariam decreti emendationem vel per iustam compensationem vel per aliam idoneam viam controversia dirimatur.

§ 2. De his auctoritas superior partes hortetur, antequam recursum recipit.

999

§ 1. Antequam aliquis recursum interponit, debet revocationem vel emendationem decreti scripto ab eiusdem auctore petere intra peremptorium terminum decem dierum a die intimationis decreti computandum; qua petitione facta etiam suspensio exsecutionis ipso iure petita intellegitur.

§ 2. Obligatio petendi revocationem vel emendationem decreti non urget, si agitur de primo recursu adversus decreta, de quibus in can. 997, § 2, vel si agitur de ulterioribus recursibus exceptis recursibus adversus decreta Episcopi Eparchialis, quibus quivis primus recursus decisus est.

1000

§ 1. In casibus, in quibus recursus suspendit decreti exsecutionem, idem efficit etiam petitio, de qua in can. 999, § 1.

§ 2. In ceteris casibus, nisi intra decem dies a recepta petitione computandos auctor decreti exsecutionem eius suspendit, potest suspensio interim peti ab auctoritate superiore, quae eam decernere potest tantum gravi de causa et cauto, ne quid salus animarum detrimenti capiat; si postea recursus interponitur, auctoritas, quae de recursu videt, decernat, utrum suspensio exsecutionis decreti sit confirmanda an revocanda.

§ 3. Si nullus recursus intra statutum terminum adversus decretum interpositus est vel si recursus tantum ad petendam reparationem damnorum interpositus est, suspensio exsecutionis decreti ipso iure cessat.

1001

§ 1. Recursus interponi debet intra peremptorium terminum quindecim dierum.

§ 2. Terminus quindecim dierum decurrit: 1° in casu, in quo petitio revocationis vel emendationis decreti praemittenda est, ex die intimationis decreti, quo auctor prius decretum emendavit vel petitionem reiecit, aut, si nihil decrevit, ex tricesimo die a recepta petitione computando; 2° in ceteris casibus ex die, quo decretum intimatum est.

1002

Auctoritas superior decretum, quo recursus deciditur, intra sexaginta dies a recepto recursu computandos ferre debet, nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris alios terminos statuit; si vero hoc factum non est et recurrens scripto petit, ut hoc decretum feratur, tricesimo die ab hac petitione recepta computando, si etiam tunc nihil factum est, recursus pro reiecto habetur ac si eo die per decretum reiectus sit ita, ut novus recursus adversus eum interponi possit.

1003

In recursibus adversus decreta administrativa servetur congrua congruis referendo can. 1517; recurrens semper ius habet procuratorem vel advocatum adhibendi vitatis inutilibus moris; immo patronus ex officio constituatur, si recurrens patrono caret et auctoritas superior eum necessarium censet; semper tamen potest auctoritas superior iubere recurrentem ipsum comparere, ut interrogetur.

1004

Auctoritas superior, quae de recursu videt, potest decretum non solum confirmare vel nullum declarare, sed etiam rescindere et revocare, non vero emendare, nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris etiam haec potestas auctoritati superiori tribuitur.

1005

Etsi decretum ab auctoritate superiore confirmatum, nullum declaratum, rescissum, revocatum vel emendatum est, de reparatione damnorum, si forte debetur, respondit ille, qui primum decretum tulit; auctoritas superior vero eatenus tantum respondet, quatenus ex suo decreto damna obvenerunt.

1006

Recursus adversus decretum administrativum Patriarchae, etsi agitur de decreto, quod eparchiam Patriarchae respicit, vel de decreto, quo Patriarcha recursum decidit, fit ad specialem coetum Episcoporum ad normam iuris particularis constituendum, nisi quaestio ad Sedem Apostolicam defertur; adversus decisionem huius coetus non datur ulterior recursus salva provocatione ad ipsum Romanum Pontificem.

1007

Ecclesia in procurando bono hominum spirituali bonis temporalibus eget et utitur, quatenus propria eius missio id postulat; quare ipsi ius nativum competit acquirendi, possidendi, administrandi atque alienandi ea bona temporalia, quae ad fines ei proprios praesertim ad cultum divinum, ad opera apostolatus et caritatis atque ad congruam ministrorum sustentationem necessaria sunt.

1008

§ 1. Romanus Pontifex est omnium bonorum Ecclesiae temporalium supremus administrator et dispensator.

§ 2. Dominium bonorum Ecclesiae temporalium sub suprema auctoritate Romani Pontificis ad eam pertinet personam iuridicam, quae bona legitime acquisivit.

1009

§ 1. Subiectum capax bona temporalia acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi ad normam iuris canonici est quaevis persona iuridica.

§ 2. Bona temporalia omnia, quae ad personas iuridicas pertinent, sunt bona ecclesiastica.

1010

Personae iuridicae bona temporalia acquirere possunt omnibus iustis modis, quibus aliis licet.

1011

Auctoritati competenti ius est exigendi a christifidelibus, quae ad fines Ecclesiae proprios sunt necessaria.

Référence

Chargement…