CCEO
Canone 1119
Titolo XXIV. Giudizi in generale
Processi e tribunali
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Si exceptio proponitur contra iudicis competentiam, hac de re ipae iudex videre debet.
§ 2. In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem pronuntiat, eius decisio non admittit appellationem, sed impugnari potest per querelam nullitatis, restitutionem in integrum vel oppositionem tertii.
§ 3. Si vero iudex se incompetentem declarat, pars, quae se gravatam censet, potest intra quindecim dies utiles provocare ad tribunal appellationis.