CCEO
Canone 1250
Titolo XXV. Giudizio contenzioso
Processi e tribunali
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. In fine interrogationis coram teste legi debent, quae notarius de eius responsionibus scripto redegit, vel testi audita facere, quae ope inventi technici de eius responsionibus incisa sunt, dato eidem testi iure addendi, supprimendi, corrigendi, variandi.
§ 2. Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.