CCEO
Canone 259
Titolo VII. Eparchie e vescovi
Chiese sui iuris e il loro governo
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Sit in curia eparchiali etiam archivum secretum aut saltem in archivo curiae eparchialis armarium secretum omnino clausum et obseratum, quod de loco amoveri non potest, in quo documenta secreto servanda asserventur.
§ 2. Singulis annis destruantur acta procedurarum in poenis irrogandis in materia morum, quarum rei vita cesserunt aut quae a decennio terminatae sunt, retento facti brevi summario et textu sententiae definitivae vel decreti.