CCEO
Canone 299
Titolo VII. Eparchie e vescovi
Chiese sui iuris e il loro governo
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Administrator paroeciae eadem iura et obligationes habet ac parochus, nisi ab Episcopo eparchiali aliud statuitur.
§ 2. Administratori paroeciae nihil agere licet, quod praeiudicium afferre potest iuribus parochi aut damno esse potest bonis paroecialibus.
§ 3. Administrator paroeciae expleto munere parocho rationem reddat.