CCEO
Canone 450
Titolo XII. Monaci, religiosi e istituti di vita consacrata
Chierici, laici e vita consacrata
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
LatinaFirmis praescriptis typici, quae potiora exigunt, ad novitiatum valide admitti non possunt 1° acatholici; 2° qui poena canonica puniti sunt exceptis poenis, de quibus in can. 1426, § 1; 3° ii, quibus imminet gravis poena ob delictum, de quo legitime accusati sunt; 4° qui duodevicesimum aetatis annum nondum expleverunt, nisi agitur de monasterio, in quo habetur professio temporaria, quo in casu sufficit aetas septemdecim annorum; 5° qui monasterium ingrediuntur vi, metu gravi aut dolo inducti vel ii, quos Superior eodem modo inductus recipit; 6° coniuges durante matrimonio; 7° qui ligantur vinculo professionis religiosae vel alio sacro vinculo in instituto vitae consecratae, nisi de legitimo transitu agitur.