CCEO
Canone 768
Titolo XVI. Culto divino e sacramenti
Culto, sacramenti e unità cristiana
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. In precibus ad obtinendam dispensationem omnia impedimenta indicanda sunt; dispensatio generalis vero valet etiam pro impedimentis bona fide reticitis eis exceptis, de quibus in can. 762, § 1, n. 4, aliisve ad forum iudiciale deductis, non autem pro reticitis mala fide.
§ 2. Si agitur de impedimento ex voluntario homicidio aut ex procurato abortu, etiam numerus delictorum ad validitatem dispensationis exprimendus est.
§ 3. Dispensatio generalis ab impedimentis suscipiendi ordines sacros valet pro omnibus ordinibus.