Contenuto

Codice dei Canoni delle Chiese Orientali

  1. 1276 § 1. Is, cuius interest, admitti potest ad interveniendum in causa in quolibet gradu iudicii sive ut pars, quae proprium ius defendit, sive accessorie ad aliquam partem adiuvandam. § 2. Sed ut admittatur, debet ante conclusionem …
  2. 1277 Tertium, cuius interventus videtur necessarius, iudex auditis partibus debet in iudicium vocare. 3° De attentatis lite pendente
  3. 1278 Attentatum est actus, quo, lite pendente, ab una parte adversus alteram vel a iudice adversus alterutram vel utramque aliquid innovatur in praeiudicium partis et ea dissentiente sive circa materiam iudicii sive circa iura processualia, nisi ipso …
  4. 1279 Attentatum est ipso iure nullum, quare iudex decernere debet eius revocationem; sanatur tamen ipso iure, si intra mensem a die habitae notitiae de attentato computandum quaestio de eo iudici non proponitur.
  5. 1280 Quaestiones de attentatis expeditissime definiendae sunt a iudice causae principalis, si pars attentatum patravit; si vero ipse iudex attentatum patravit, a tribunali appellationis.
  6. 1281 § 1. Acquisitis probationibus iudex decreto partibus et earum advocatis permittere debet sub poena nullitatis, ut acta nondum eis nota apud tribunalis cancellariam inspiciant; quin etiam advocatis id petentibus dari potest actorum exemplar; in causis vero, …
  7. 1282 § 1. Expletis omnibus, quae ad probationes producendas pertinent, ad conclusionem in causa devenitur. § 2. Haec conclusio habetur, quoties aut partes declaraverunt se nihil aliud adducendum habere aut utile proponendis probationibus tempus a iudice praestitutum …
  8. 1283 § 1. Post conclusionem in causa iudex potest adhuc eosdem testes vel alios vocare aut alias probationes, quae antea non sunt petitae, disponere tantummodo 1° in causis, in quibus agitur de solo bono privato partium, si …
  9. 1284 Facta conclusione in causa iudex congruum spatium temporis praestituat ad defensiones vel animadversiones exhibendas.
  10. 1285 § 1. Defensiones et animadversiones scripto dandae sunt, nisi disputationem pro tribunali sedente iudex partibus consentientibus satis esse censet. § 2. Si defensiones cum praecipuis documentis typis imprimuntur, praevia iudicis licentia requiritur salva secreti obligatione, si …
  11. 1286 § 1. Communicatis vicissim defensionibus atque animadversionibus utrique parti responsiones exhibere licet intra breve tempus a iudice praestitutum. § 2. Hoc ius partibus semel tantum est, nisi iudici gravi de causa iterum videtur esse concedendum; tunc …
  12. 1287 § 1. Omnino prohibentur partium vel advocatorum vel etiam aliorum informationes iudici datae, quae maneant extra acta causae. § 2. Si causae discussio scripto facta est, iudex potest statuere, ut moderata disputatio fiat ore pro tribunali …
  13. 1288 Disputationi orali, de qua in cann. 1285, § 1 et 1287, § 2, assistat notarius, ut, si iudex praecipit aut pars postulat et iudex consentit, de disceptatis et conclusis scripto statim referre poseit.
  14. 1289 Si partes parare sibi tempore utili praestituto defensionem neglexerunt aut se remittunt iudicis scientiae et conscientiae, iudex, si ex actis et probatis rem habet plane perspectam, potest statim sententiam pronuntiare requisitis tamen animadversionibus promotoris iustitia et …
  15. 1290 Causa iudiciali modo pertractata, si est principalis, definitur a iudice per sententiam definitivam; si est incidens, per sententiam interlocutoriam firmo can. 1269, § 1.
  16. 1291 § 1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo moralis certitudo circa rem sententia definiendam. § 2. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis. § 3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua …
  17. 1292 § 1. In tribunali collegiali, quo die et hora iudices ad deliberandum conveniant, collegii praeses statuat et, nisi specialis causa aliud suadet, in ipsa sede tribunalis conventus habeatur, cui nemo praeter collegii iudices adesse potest. § …
  18. 1293 § 1. Si iudex est unicus, ipse sententiam redigit. § 2. In tribunali collegiali sententia redigenda est desumendo motiva ex eis, quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi a maiore numero iudicum definita sunt motiva praeferenda; …
  19. 1294 Sententia debet 1° definire controversiam coram tribunali agitatam data singulis dubiis congrua responsione; 2° definire, quae sint partium obligationes ex iudicio ortae et quomodo implendae sint; 3° exponere rationes seu motiva tam in iure quam in …
  20. 1295 § 1. Sententia post divini Nominis invocationem exprimat oportet ex ordine, quis sit iudex aut quid tribunal, quis sit actor, pars conventa, procurator, nominibus et domiciliis accurate designatis, promotor iustitiae, defensor vinculi, si partem in iudicio …
  21. 1296 Normae de sententia definitiva statutae valent congrua congruis referendo etiam de sententia interlocutoria.
  22. 1297 Sententia quam primum intimetur indicatis terminis, intra quos appellatio a sententia interponi potest, neque ante intimationem vini ullam habet, etsi pars dispositiva sententiae iudice permittente partibus notificata est.
  23. 1298 Intimatio sententiae fieri potest vel tradendo exemplar sententiae partibus vel earum procuratoribus aut eisdem mittendo idem exemplar ad normam can. 1192.
  24. 1299 § 1. Si in textu sententiae aut error irrepsit in calculos aut error materialis accidit in transcribenda parte dispositiva sententiae vel in factis vel partium petitionibus referendis aut omissa sunt ea, quae can. 1295, § 4 …
  25. 1300 Ceterae iudicis pronuntiationes praeter sententiam sunt decreta, quae, si mere ordinatoria non sunt, vim non habent, nisi saltem summarie motiva exprimunt vel ad motiva in alio actu expressa remittunt.
  26. 1301 Sententia interlocutoria vel decretum vim sententiae definitivae habent, si iudicium impediunt vel ipsi iudicio aut alicui ipsius gradui finem ponunt, quod attinet ad aliquam saltem partem in causa. 1° De querela nullitatis contra sententiam
  27. 1302 Si agitur de causa, quae privatorum solummodo interest, nullitas actuum iudicialium iure statuta, quae, cum esset nota parti querelam nullitatis proponenti, non est ante sententiam iudici denuntiata, per ipsam sententiam sanatur firmis cann. 1303 et 1304.
  28. 1303 § 1. Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, si 1° lata est a iudice absolute incompetenti; 2° lata est ab eo, qui caret potestate iudicandi in tribunali, in quo causa definita est; 3° iudex vi vel metu …
  29. 1304 § 1. Sententia vitio sanabilis nullitatis dumtaxat laborat, si 1° lata est a non legitimo numero iudicum contra praescriptum can. 1084; 2° motiva seu rationes decidendi non continet; 3° subscriptionibus caret iure praescriptis; 4° non refert …
  30. 1305 De querela nullitatis videt iudex, qui sententiam tulit; si vero pars veretur, ne hic iudex praeoccupatum animum habeat, ideoque eum suspectum existimat, exigere potest, ut alius iudex in eius locum subrogetur ad normam can. 1108.
Riferimento

Caricamento…