Contenuto

Codice dei Canoni delle Chiese Orientali

  1. 353 Habeantur ad normam iuris particularis exercitationes et probationes ad formationem praecipue pastoralem firmandam conferentes, sicut servitium sociale vel caritativum, institutio catechetica, praesertim vero tirocinium pastorale decursu formationis philosophico-theologicae et tirocinium diaconale ante ordinationem presbyteralem.
  2. 354 Institutio diaconis ad sacerdotium non destinatis propria ex normis supra datis aptetur ita, ut curriculum studiorum saltem per triennium protrahatur prae oculis habitis propriae Ecclesiae sui iuris traditionibus de diaconia liturgiae, verbi et caritatis.
  3. 355 Ordinandi debite edoceantur de obligationibus clericorum atque ad eas magno animo suscipiendas et implendas educentur.
  4. 356 § 1. Rector seminarii singulis annis relationem de profectu formationis alumnorum mittat ad eorundem Episcopum eparchialem aut, si casus fert, Superiorem maiorem; de statu autem seminarii ad eos, qui seminarium erexerunt. § 2. Episcopus eparchialis vel …
  5. 357 § 1. Quilibet clericus debet esse ut clericus ascriptus aut alicui eparchiae aut exarchiae aut instituto religioso aut societati vitae communis ad instar religiosorum aut instituto vel consociationi, quae ius clericos sibi ascribendi adepta sunt a …
  6. 358 Per ordinationem diaconalem aliquis ut clericus ascribitur eparchiae, pro cuius servitio ordinatur, nisi ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris eidem eparchiae iam ascriptus est.
  7. 359 Ut clericus alicui eparchiae iam ascriptus ad aliam eparchiam valide transire possit, a suo Episcopo eparchiali obtinere debet litteras dimissionis ab eodem subscriptas et pariter ab Episcopo eparchiali eparchiae, cui ascribi desiderat, litteras ascriptionis ab eodem …
  8. 360 § 1. Transmigratio clerici in aliam eparchiam retenta ascriptione fit ad tempus determinatum, etiam pluries renovandum, per conventionem scripto factam inter utrosque Episcopos eparchiales, qua iura et obligationes clerici vel partium stabiliantur. § 2. Quinquennio elapso …
  9. 361 Clerico praesertim evangelizationis causa universae Ecclesiae sollicito transitus vel transmigratio in aliam eparchiam gravi clericorum penuria laborantem, dummodo sit ad ministeria ibi peragenda paratus atque aptus, ne denegetur nisi ob veram necessitatem propriae eparchiae vel Ecclesiae …
  10. 362 § 1. Iusta de causa, clericus ex transmigratione revocari potest a proprio Episcopo eparchiali vel remitti ab Episcopo eparchiali hospite conventionibus initis necnon aequitate servatis. § 2. Ex transmigratione in propriam eparchiam legitime redeunti salva et …
  11. 363 Clericum eparchiae ascribere vel ab ea dimittere vel licentiam transmigrandi clerico concedere valide non possunt 1° Administrator Ecclesiae patriarchalis sine consensu Synodi permanentis; Exarchus patriarchalis et Administrator eparchiae sine consensu Patriarchae; 2° in ceteris casibus Administrator …
  12. 364 Ascriptio clerici alicui eparchiae non cessat nisi alteri eparchiae valida ascriptione vel amissione status clericalis.
  13. 365 § 1. Ad licitum transitum vel transmigrationem requiruntur iustae causae, quales sunt Ecclesiae utilitas vel bonum ipsius clerici; licentia autem ne denegetur nisi exstantibus gravibus causis. § 2. Iure particulari Ecclesiae sui iuris ita ferente ad …
  14. 366 § 1. Episcopus eparchialis suae eparchiae alienum clericum ne ascribat, nisi 1° necessitates vel utilitas eparchiae id exigunt; 2° sibi constat de aptitudine clerici ad ministeria peragenda, praesertim si clericus ab alia Ecclesia sui iuris pervenit; …
  15. 367 Clerici primam habent obligationem Regnum Dei omnibus annuntiandi et amorem Dei erga homines in ministerio verbi et sacramentorum, immo et tota vita repraesentandi ita, ut omnes invicem et super omnia Deum diligentes in Corpus Christi, quod …
  16. 368 Ad perfectionem, quam Christus suis discipulis proponit, speciali ratione tenentur clerici, cum Deo sacra ordinatione novo modo sint consecrati, ut Christi aeterni Sacerdotis in servitium populi Dei aptiora instrumenta efficiantur et simul sint gregi forma exemplaris.
  17. 369 § 1. Clerici in lectionem et meditationem verbi Dei cottidie incumbant ita, ut Christi auditores fideles atque attenti facti evadant veraces ministri praedicationis; in oratione, in celebrationibus liturgicis et praesertim in devotione erga mysterium Eucharistiae assidui …
  18. 370 Clerici speciali obligatione tenentur Romano Pontifici, Patriarchae et Episcopo eparchiali reverentiam et oboedientiam exhibendi.
  19. 371 §1. Ius habent clerici obtinendi a proprio Episcopo eparchiali praemissis iure requisitis aliquod officium, ministerium vel munus in servitium Eccleciae exercendum. § 2. Suscipiendum est clericis ac fideliter implendum omne officium, ministerium vel munus ab auctoritate …
  20. 372 § 1. Institutione, quae ad ordines sacros requiritur, peracta in scientias sacras incumbere ne desinant clerici, immo profundiorem et ad diem accommodatam earundem cognitionem et usum acquirere satagant per cursus formativos a proprio Hierarcha approbatos. § …
  21. 373 Caelibatus clericorum propter regnum coelorum delectus et sacerdotio tam congruus ubique permagni faciendus est, prout fert universae Ecclesiae traditio; item status clericorum matrimonio iunctorum praxi Ecclesiae primaevae et Ecclesiarum orientalium per saecula sancitus in honore habendus …
  22. 374 Clerici caelibes et coniugati castitatis decore elucere debent; iuris particularis est statuere opportuna media ad hunc finem assequendum adhibenda.
  23. 375 In vita familiari ducenda atque filiis educandis clerici coniugati ceteris christifidelibus praeclarum exemplum praebeant.
  24. 376 Vita communis inter clericos caelibes laudanda, quatenus fieri potest, foveatur, ut ipsi in vita spirituali et intellectuali colenda mutuo adiuventur et aptius in ministerio cooperari possint.
  25. 377 Omnes clerici laudes divinas celebrare debent secundum ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris.
  26. 378 Divinam Liturgiam clerici frequenter ad normam iuris particularis celebrent praesertim diebus dominicis et festis de praecepto; immo enixe commendatur celebratio cottidiana.
  27. 379 Clerici confratribus cuiuslibet Ecclesiae sui iuris vinculo caritatis uniti ad unum omnes conspirent, ad aedificationem nempe Corporis Christi, et proinde, cuiuscumque sunt condicionis, etsi diversis officiis fungentes, inter se cooperentur seque invicem adiuvent.
  28. 380 Sollicitudinem habeant clerici omnes vocationes ad ministeria sacra et ad vitam in institutis vitae consecratae ducendam promovendi non solum praedicatione, catechesi aliisve opportunis mediis, sed imprimis vitae ac ministerii testimonio.
  29. 381 § 1. Zelo apostolico ardentes clerici omnibus exemplo sint in beneficentia et hospitalitate praesertim erga aegrotantes, afflictos, persecutionem patientes, exiliatos et profugos. § 2. Obligatione tenentur clerici, nisi iusto impedimento sunt detenti, suppeditandi ex spiritualibus Ecclesiae …
  30. 382 Abstineant prorsus clerici ab eis omnibus, quae statum eorum secundum normas iure particulari pressius determinatas dedecent, et etiam evitent ea, quae ab eo aliena sunt.
Riferimento

Caricamento…