Contenuto
Codice dei Canoni delle Chiese Orientali
- 976 § 1. Ipso iure ab officio amovetur 1° qui statum clericalem amisit; 2° qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit; 3° clericus, qui matrimonium, etsi civile tantum, attentavit. § 2. …
- 977 Si quis non quidem ipso iure, sed per decretum auctoritatis competentis amovetur ab officio, quo eiusdem subsistentiae providetur eadem auctoritas curet, ut ipsius subsistentiae per congruum tempus prospiciatur, nisi aliter provisum est.
- 978 Privatio officii nonnisi in poenam delicti infligi potest.
- 979 § 1. Potestatis regiminis, quae ex divina institutione est in Ecclesia, ad normam iuris habiles sunt, qui in ordine sacro sunt constituti. § 2. In exercitio potestatis regiminis ceteri christifideles ad normam iuris cooperari possunt.
- 980 § 1. Potestas regiminis alia est fori externi, alia fori interni sive sacramentalis sive non sacramentalis. § 2. Si potestas regiminis exercetur pro solo foro interno, effectus, quos eius exercitium natum est habere pro foro externo, …
- 981 § 1. Potestas regiminis ordinaria ea est, quae ipso iure alicui officio adnectitur; delegata, quae ipsi personae non mediante officio conceditur. § 2. Potestas regiminis ordinaria potest esse sive propria sive vicaria.
- 982 § 1. Facultates habituales reguntur praescriptis de potestate delegata. § 2. Facultas habitualis vero Hierarchae concessa, nisi in eius concessione aliter cautum est aut electa est industria personae, non perimitur resoluto iure Hierarchae, cui concessa est, …
- 983 § 1. Ei, qui delegatum se asserit, incumbit onus probandae delegationis. § 2. Delegatus, qui sive circa res sive circa personas fines sui mandati excedit, nihil agit. § 3. Fines sui mandati excedere non intellegitur delegatus, …
- 984 § 1. Hierarchae sunt praeter Romanum Pontificem imprimis Patriarcha, Archiepiscopus maior, Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, atque Episcopus eparchialis necnon illi, qui eis interim in regimine ad normam iuris succedunt. § 2. Hierarchae loci, …
- 985 § 1. Potestas regiminis distinguitur in legislativam, exsecutivam et iudicialem. § 2. Potestas legislativa exercenda est modo iure praescripto et ea, quam in Ecclesia habet legislator infra supremam Ecclesiae auctoritatem, delegari valide non potest, nisi aliter …
- 986 Potestatem exsecutivam aliquis, etsi extra fines territorii exsistens, exercere potest in subditos, etiam a territorio absentes, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat; in peregrinos in territorio actu degentes, si agitur de favoribus …
- 987 Quae iure communi et iure particulari Ecclesiae sui iuris nominatim Episcopo eparchiali in ambitu potestatis regiminis exsecutivae tribuuntur, intelleguntur competere soli Episcopo eparchiali et Exarcho exclusis Protosyncello et Syncellis nisi de mandato speciali.
- 988 § 1. Potestas exsecutiva ordinaria delegari potest sive ad actum sive ad universitatem casuum, nisi aliter iure expresse cavetur. § 2. Potestas exsecutiva a Sede Apostolica vel a Patriarcha delegata subdelegari potest sive ad actum sive …
- 989 Potestas exsecutiva ordinaria necnon potestas ad universitatem casuum delegata late interpretanda est, alia vero quaelibet stricte; cui tamen potestas delegata est, ea quoque intelleguntur concessa, sine quibus eadem potestas exerceri non potest.
- 990 § 1. Potestas exsecutiva pluribus delegata praesumitur eisdem delegata singillatim. § 2. Pluribus singillatim ad idem negotium agendum delegatis, qui prius negotium tractare incohavit, alios ab eodem agendo excludit, nisi postea impeditus est aut in negotio …
- 991 § 1. Potestas ordinaria amittitur amisso officio, cui adnexa est. § 2. Nisi aliter iure cavetur, suspenditur potestas ordinaria, si contra privationem vel amotionem ab officio legitime appellatur vel recursus interponitur.
- 992 § 1. Potestas delegata amittitur expleto mandato; elapso tempore collationis vel exhausto numero casuum, pro quibus collata est; cessante causa finali delegationis; revocatione delegantis delegato directe intimata necnon renuntiatione delegati deleganti facta et ab eo acceptata; …
- 993 Potestas regiminis exsecutiva non suspenditur interposito recursu, nisi aliter iure communi expresse cavetur.
- 994 In errore communi de facto aut de iure itemque in dubio positivo et probabili sive iuris sive facti supplet Ecclesia pro foro et externo et interno potestatem regiminis exsecutivam.
- 995 Praescripta iuris de potestate regiminis exsecutiva valent, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat, etiam de potestate, de qua in cann. 441, § 1 et 511, § 1 et de facultatibus, quae ad …
- 996 Quae in canonibus huius tituli de decretis statuuntur, applicanda sunt ad omnes actus administrativos singulares, qui in foro externo ex quavis legitima potestate in Ecclesia extra iudicium ponuntur, eis exceptis, qui a Romano Pontifice vel a …
- 997 § 1 Qui se decreto gravatum esse censet, potest ad auctoritatem superiorem ei, qui hoc decretum tulit, ad normam iuris recurrere. § 2. Primus recursus adversus decreta Protosyncelli vel Syncellorum ad Episcopum eparchialem interponitur, adversus vero …
- 998 § 1. Valde optandum est, ut, si quis gravatum se decreto putat, non fiat inter ipsum et decreti auctorem contentio, sed inter eos de aequa solutione quaerenda tractetur, gravibus quoque hominibus ad mediationem vel studium forte …
- 999 § 1. Antequam aliquis recursum interponit, debet revocationem vel emendationem decreti scripto ab eiusdem auctore petere intra peremptorium terminum decem dierum a die intimationis decreti computandum; qua petitione facta etiam suspensio exsecutionis ipso iure petita intellegitur. …
- 1000 § 1. In casibus, in quibus recursus suspendit decreti exsecutionem, idem efficit etiam petitio, de qua in can. 999, § 1. § 2. In ceteris casibus, nisi intra decem dies a recepta petitione computandos auctor decreti …
- 1001 § 1. Recursus interponi debet intra peremptorium terminum quindecim dierum. § 2. Terminus quindecim dierum decurrit: 1° in casu, in quo petitio revocationis vel emendationis decreti praemittenda est, ex die intimationis decreti, quo auctor prius decretum …
- 1002 Auctoritas superior decretum, quo recursus deciditur, intra sexaginta dies a recepto recursu computandos ferre debet, nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris alios terminos statuit; si vero hoc factum non est et recurrens scripto petit, ut …
- 1003 In recursibus adversus decreta administrativa servetur congrua congruis referendo can. 1517; recurrens semper ius habet procuratorem vel advocatum adhibendi vitatis inutilibus moris; immo patronus ex officio constituatur, si recurrens patrono caret et auctoritas superior eum necessarium …
- 1004 Auctoritas superior, quae de recursu videt, potest decretum non solum confirmare vel nullum declarare, sed etiam rescindere et revocare, non vero emendare, nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris etiam haec potestas auctoritati superiori tribuitur.
- 1005 Etsi decretum ab auctoritate superiore confirmatum, nullum declaratum, rescissum, revocatum vel emendatum est, de reparatione damnorum, si forte debetur, respondit ille, qui primum decretum tulit; auctoritas superior vero eatenus tantum respondet, quatenus ex suo decreto damna …