CCEO

Lettura continua

1317

§ 1. Appellans potest appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in can. 1206.

§ 2. Si appellatio interposita est a defensore vinculi vel a promotore iustitiae, renuntiatio fieri potest, nisi aliter iure communi cavetur, a defensore vinculi vel a promotore iustitiae tribunalis appellationis.

1318

§ 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam parti conventae et vicissim.

§ 2. Si plures sunt partes conventae vel actores et ab uno vel contra unum tantum ex ipsis sententia impugnatur, impugnatio censetur ab omnibus et contra omnes facta, quoties res petita est individua aut obligatio omnes singillatim tenet.

§ 3. Si interponitur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi terminus appellationis est transactus, potest super aliis capitibus incidenter appellare intra terminum peremptorium quindecim dierum computandum a die, quo ipsi appellatio principalis notificata est.

§ 4. Nisi aliud constat, appellatio praesumitur facta contra omnia sententiae capita.

1319

Appellatio exsecutionem sententiae suspendit.

1320

§ 1. Salvo can. 1369 in gradu appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest, ut prior sententia vel confirmetur vel reformetur sive ex toto sive ex parte.

§ 2. Novae autem probationes admittuntur tantum ad normam can. 1283.

1321

In gradu appellationis eodem modo ac in primo gradu iudicii congrua congruis referendo procedendum est; sed, nisi forte complendae sunt probationes, statim post litis contestationem ad causae discussionem deveniatur et ad sententiam. 1° De re iudicata

1322

Firmo can. 1324 res iudicata habetur, si 1° duplex intercessit inter easdem partes sententia conformis de eodem petito et ex eadem causa petendi; 2° appellatio a sententia non est intra tempus utile interposita; 3° in gradu appellationis litis instantia perempta est vel eidem renuntiatum est; 4° lata est sententia definitiva, a qua non datur appellatio.

1323

§ 1. Res iudicata iure firma est ita, ut impugnari possit tantum per querelam nullitatis, restitutionem in integrum vel oppositionem tertii.

§ 2. Res iudicata facit ius inter partes et dat actionem iudicati atque exceptionem rei iudicatae, quam iudex ex officio quoque declarare potest ad impediendam novam eiusdem causae introductionem.

1324

Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum non exceptis causis de coniugum separatione.

1325

§ 1. Si duplex sententia conformis in causa de statu personarum lata est, potest quovis tempore ad tribunal appellationis provocari allatis novis eisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione computandum; tribunal appellationis autem intra mensem ab exhibitis novis probationibus et argumentis computandum debet decreto statuere, utrum nova causae propositio admitti debeat necne.

§ 2. Provocatio ad superius tribunal, ut nova causae propositio obtineatur, exsecutionem sententiae non suspendit, nisi aliter iure communi cavetur aut tribunal appellationis ad normam can. 1337, § 3 suspensionem iubet. 2° De restitutione in integrum

1326

§ 1. Adversus sententiam, quae transiit in rem iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum.

§ 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi: 1° sententia ita probationibus innititur, quae postea falsae deprehensae sunt, ut sine illis probationibus pars dispositiva sententiae non sustineatur; 2° postea detecta sunt documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia indubitanter probant; 3° sententia ex dolo partis lata est in damnum alterius; 4° legis non mere processualis praescriptum evidenter neglectum est; 5° sententia adversatur praecedenti decisioni, quae in rem iudicatam transiit.

1327

§ 1. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326, § 2, nn. 1 - 3, petenda est a iudice, qui sententiam tulit, intra tres menses a die cognitionis eorundem motivorum computandos.

§ 2. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326, § 2, nn. 4 et 5, petenda est a tribunali appellationis intra tres menses ab intimatione sententiae computandos; si vero in casu, de quo in can. 1326, § 2, n. 5, notitia praecedentis decisionis serius habetur, terminus ab hac notitia decurrit.

§ 3. Termini, de quibus supra, non decurrunt, dum pars laesa minoris est aetatis.

1328

§ 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit.

§ 2. Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio est petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest, ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem in integrum petenti idonea cautione ut, si restituitur in integrum, indemnis fiat.

1329

Concessa restitutione in integrum iudex pronuntiare debet de merito causae. 3° De oppositione tertii

1330

Qui ex sententia definitiva inter alios lata, quae exsecutioni mandari potest, suorum iurium laesionem veretur, sententiam ipsam ante eius exsecutionem impugnare potest.

1331

§ 1. Oppositio tertii fieri potest vel postulando revisionem sententiae a tribunali, quod eam tulit, vel provocando ad tribunal appellationis.

§ 2. Si petitio admissa est et oppositor agit in gradu appellationis, tenetur legibus pro appellatione statutis; si coram tribunali, quod sententiam tulit, servandae sunt normae datae pro causis incidentibus iudicialiter definiendis.

1332

§ 1. Oppositor in quolibet casu probare debet ius suum revera esse laesum aut laesum iri.

§ 2. Laesio autem oriri debet ex ipsa sententia, quatenus aut ipsa est causa laesionis aut, si exsecutioni mandatur, oppositorem gravi praeiudicio est affectura.

1333

Si oppositor ius suum probavit, sententia antea lata reformanda est a tribunali secundum oppositoris petitionem.

1334

Pauperes, qui omnino impares sunt expensis iudicialibus sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium, si ex parte tantum, ad expensarum deminutionem.

1335

Statuta tribunalis debent normas dare 1° de expensis iudicialibus a partibus solvendis vel compensandis; 2° de procuratorum, advocatorum et interpretum remuneratione deque testium indemnitate; 3° de gratuito patrocinio vel expensarum deminutione concedendis; 4° de reparatione damnorum, quae debetur ab eo, qui non solum in iudicio succubuit, sed temere litigavit; 5° de pecuniae deposito vel cautione praestanda circa expensas solvendas et damna reparanda.

1336

A pronuntiatione circa expensas, remunerationes et damna reparanda non datur distincta appellatio, sed pars recurrere potest intra quindecim dies ad eundem iudicem, qui potest taxationem emendare.

Riferimento

Caricamento…