CCEO

Lettura continua

882

Diebus paenitentiae christifideles obligatione tenentur ieiunium vel abstinentiam servandi modo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statuto.

883

§ 1. Christifideles extra fines territorii propriae Ecclesiae sui iuris versantes circa dies festos et paenitentiae ad normas in loco, ubi degunt, vigentes se plene conformare possunt.

§ 2. In familiis, in quibus coniuges diversis Ecclesiis sui iuris ascripti sunt, circa dies festos et paenitentiae praescripta unius vel alterius Ecclesiae sui iuris observare licet.

884

Ad sanctificationem populi Dei fovendam Ecclesia speciali et filiali christifidelium venerationi commendat Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam Christus hominum omnium Matrem constituit, atque verum et authenticum promovet cultum aliorum Sanctorum, quorum quidem exemplo christifideles aedificantur et intercessione sustentantur.

885

Cultu publico eos tantum servos Dei venerari licet, qui auctoritate Ecclesiae inter Sanctos vel Beatos relati sunt.

886

Firma maneat praxis in ecclesiis sacras icones vel imagines venerationi christifidelium proponendi modo et ordine iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statuendis.

887

§ 1. Sacrae icones vel imagines pretiosae, id est vetustate aut arte praestantes in ecclesiis venerationi christifidelium expositae, in aliam ecclesiam transferri vel alienari non possunt nisi de consensu scripto dato Hierarchae, qui in eandem ecclesiam potestatem suam exercet, firmis cann. 1034 - 1041.

§ 2. Sacrae icones vel imagines pretiosae etiam ne restaurentur nisi de consensu scripto dato eiusdem Hierarchae, qui, antequam eum concedit, peritos consulat.

888

§ 1. Sacras reliquias vendere non licet.

§ 2. Insignes reliquiae, icones vel imagines, quae in aliqua ecclesia magna populi veneratione honorantur, non possunt valide quoquo modo alienari neque in aliam ecclesiam perpetuo transferri nisi de consensu Sedis Apostolicae vel Patriarchae, qui eum dare non potest nisi de consensu Synodi permanentis firmo can. 1037.

§ 3. Circa restaurationem harum iconum vel imaginum servetur can. 887, § 2.

889

§ 1. Votum, promissio scilicet deliberata ac libera Deo facta de bono possibili et meliore, ex virtute religionis impleri debet.

§ 2. Voti sunt capaces omnes congruentem usum rationis habentes, nisi iure prohibentur.

§ 3. Votum ex metu gravi et iniuste incusso vel ex dolo emissum ipso iure nullum est.

§ 4. Votum est publicum, si nomine Ecclesiae a legitimo Superiore ecclesiastico acceptatur; secus est privatum.

890

Votum neminem obligat ratione sui nisi emittentem.

891

Cessat votum elapso tempore ad finiendam obligationem apposito, mutatione substantiali materiae promissae, deficiente condicione, de qua votum pendet, aut eiusdem causa finali, dispensatione, commutatione.

892

Qui potestatem in voti materiam habet, potest voti obligationem tamdiu suspendere, quamdiu voti impletio sibi praeiudicium affert.

893

§ 1. A votis privatis iusta de causa dispensare potest, dummodo dispensatio ne laedat iura aliis quaesita 1° sibi subditos omnis Hierarcha, parochus et Superior localis instituti vitae consecratae, qui potestatem regiminis habet; 2° ceteros christifideles propriae Ecclesiae sui iuris Hierarcha loci, dummodo intra fines territorii eparchiae actu degant; itemque parochus loci intra fines territorii propriae paroeciae; 3° eos, qui diu noctuque in domo instituti vitae consecratae degunt, Superior localis, qui potestatem regiminis habet, eiusque Superior maior.

§ 2. Haec dispensatio sub eadem condicione, sed pro foro interno tantum concedi potest a quolibet confessario.

894

Vota ante professionem religiosam emissa suspenduntur, dum vovens in monasterio, ordine vel congregatione permanet.

895

Iusiurandum, id est invocatio Nominis divini in testem veritatis, coram Ecclesia praestari potest tantummodo in casibus iure statutis; secus nullum parit effectum canonicum.

896

Eis, qui in Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis baptizati sunt et ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenire sua sponte petunt, sive agitur de singulis sive de coetibus, nihil ultra imponatur oneris quam ea, quae necessaria sunt.

897

Christifidelis alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae in Ecclesiam catholicam recipiendus est cum sola professione fidei catholicae, praemissa praeparatione doctrinali et spirituali pro sua cuiusque condicione.

898

§ 1. Episcopum alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae in Ecclesiam catholicam recipere potest praeter Romanum Pontificem etiam Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Metropolita Ecclesiae metropolitanae sui iuris de consensu Consilii Hierarcharum.

§ 2. Ius recipiendi in Ecclesiam catholicam quemlibet alium spectat ad Hierarcham loci vel, si ita fert ius particulare, etiam ad Patriarcham.

§ 3. Ius recipiendi in Ecclesiam catholicam singulos laicos spectat quoque ad parochum, nisi iure particulari prohibetur.

899

Clericus alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae ad plenam communionem cum Ecclesia catholica conveniens potest proprium ordinem sacrum exercere secundum normas ab auctoritate competenti statutas; Episcopus autem potestatem regiminis valide exercere non potest nisi de assensu Romani Pontificis, Collegii Episcoporum capitis.

900

§ 1. Qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, ne recipiatur renitentibus parentibus.

§ 2. Si ex eiusdem receptione gravia praevidentur incommoda vel Ecclesiae vel ipsi, receptio differatur, nisi periculum mortis imminet.

901

Si acatholici, qui non ad aliquam Ecclesiam orientalem pertinent, in Ecclesiam catholicam recipiuntur, servandae sunt normae supra datae congrua congruis referendo, dummodo sint valide baptizati.

Riferimento

Caricamento…