Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2261 Historiae sacrae testimonium Scriptura prohibitionem determinat quinti praecepti: « Insontem et iustum non occides » ( Ex 23,7). Innocentis occisio voluntaria dignitati creaturae humanae, regulae aureae et Creatoris sanctitati est graviter contraria. Lex quae illam …
  2. 2262 Historiae sacrae testimonium Dominus, in sermone montano, praeceptum recolit: « Non occides » ( Mt 5,21), eique proscriptionem addit irae, odii et vindictae. Immo etiam Christus a Suo discipulo etiam postulat ut alteram praebeat maxillam, …
  3. 2263 Defensio legitima Personarum et societatum legitima defensio exceptio non est prohibitionis occisionis innocentis quae homicidium constituit voluntarium. « Ex actu [...] alicuius seipsum defendentis duplex effectus sequi potest: unus quidem conservatio propriae vitae; alius …
  4. 2264 Defensio legitima Amor erga se ipsum fundamentale moralitatis permanet principium. Est igitur legitimum efficere ut proprium ad vitam observetur ius. Qui suam vitam defendit, homicidii non est reus etiamsi cogatur aggressori suo ictum ferre …
  5. 2265 Defensio legitima Legitima defensio potest esse non solum ius, sed grave officium ei, qui vitam aliorum praestare debet. Defendere commune bonum poscit ut iniustus aggressor extra possibilitatem nocendi collocetur. Hoc titulo, qui legitime auctoritatem …
  6. 2266 Defensio legitima Exigentiae bonum commune tuendi correspondet nixus Status ut propagationem coerceat modorum agendi qui hominis iura atque civilis commercii normas fundamentales laedunt. Legitimae publicae auctoritatis ius est et officium ut poenas gravitati delicti …
  7. 2267 Defensio legitima [n] Quod auctoritas legitima, processu ordinario peracto, recurrere posset ad poenam mortis, diu habitum est utpote responsum nonnullorum delictorum gravitati aptum instrumentumque idoneum, quamvis extremum, ad bonum commune tuendum. His autem temporibus …
  8. 2268 Homicidium voluntarium Quintum praeceptum tamquam peccato graviter obnoxium proscribit homicidium directum et voluntarium . Homicida illique qui voluntarie cooperantur occisioni, committunt peccatum quod ad coelum clamat vindictam postulans. 178 Infanticidium, 179 fratricidium, parricidium et …
  9. 2269 Homicidium voluntarium Quintum praeceptum prohibet aliquid facere cum intentione mortem cuiusdam personae indirecte provocandi. Lex moralis vetat quemdam periculo mortis exponere sine causa gravi, et etiam auxilium recusare personae in discrimine constitutae. A societate …
  10. 2270 Abortus Vita humana, a momento conceptionis, debet absolute observari et protegi. Creaturae humanae, inde a primo eius exsistentiae momento, agnosci debent personae iura, inter quae ius inviolabile omnis creaturae innocentis ad vitam. 181 …
  11. 2271 Abortus Ecclesia, a saeculo primo, moralem affirmavit malitiam omnis abortus provocati. Haec doctrina mutata non est. Permanet immutabilis. Abortus directus, id est, tamquam finis vel tamquam medium volitus, legi morali est graviter contrarius: …
  12. 2272 Abortus Formalis cooperatio ad abortum culpam constituit gravem. Ecclesia hoc contra vitam humanam delictum poena canonica punit excommunicationis. « Qui abortum procurat, effectu secuto, in excommunicationem latae sententiae incurrit », 184 « ipso …
  13. 2273 Abortus Ius inalienabile ad vitam uniuscuiusque hominis innocentis est elementum societatis civilis et eius legislationis constitutivum : « Inalienabilia personae iura agnosci atque observari debent a civili societate et a publicis auctoritatibus. Quae …
  14. 2274 Abortus Embryo, quippe qui tamquam persona, inde a conceptione, est tractandus, in sua integritate est defendendus, curandus et sanandus, quantum fieri potest, sicut quaelibet alia humana creatura. Praenatalis diagnosis est moraliter licita, si …
  15. 2275 Abortus « Interventus in humano embryone liciti habendi sunt hac condicione, ut embryonis vitam integritatemque observent, ne secumferant pericula haud proportionata sed spectent ad morbi curationem, ad salutis statum in melius mutandum vel …
  16. 2276 Euthanasia Illi, quorum vita impedita est vel infirmata, specialem postulant observantiam. Personae aegrotae vel aliqua incapacitate ( handicap ) laborantes sustineri debent ut vitam degant ita normalem, quantum fieri potest.
  17. 2277 Euthanasia Euthanasia directa, quaecumque sunt eius motiva vel media, consistit in fine imponendo vitae personarum aliqua incapacitate ( handicap ) laborantium, aegrotarum vel morientium. Moraliter inacceptabilis est. Sic actio vel omissio quae, ex …
  18. 2278 Euthanasia Cessatio a mediis medicinalibus, onerosis, periculosis, extraordinariis vel talibus quae cum effectibus obtentis proportionata non sunt, legitima esse potest. Haec est recusatio « saevitiae therapeuticae ». Hoc modo, non intenditur mortem inferre; …
  19. 2279 Euthanasia Etiamsi mors imminere consideretur, curae, quae ordinario personae aegrotae debentur, nequeunt legitime interrumpi. Analgesicorum medicamentorum usus ad moribundi dolores sublevandos, etiam cum periculo eius dies breviandi, potest esse dignitati humanae moraliter conformis, …
  20. 2280 Suicidium Unusquisque suae vitae est responsabilis coram Deo qui illam ei donavit. Ipse eius Dominus permanet summus. Tenemur eam cum gratitudine accipere et ad Ipsius honorem praeservare atque ad animarum nostrarum salutem. Vitae, …