Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1501 Aegritudo in vita humana Aegritudo ad angustiam ducere potest, ad recedendum in se ipsum, quandoque ad desperationem et ad rebellionem contra Deum. Potest etiam personam maturiorem efficere, eam adiuvare ad discernendum in vita sua quod essentiale …
  2. 1502 Aegrotus coram Deo Homo Veteris Testamenti in aegritudine vivit coram Deo. Ante Deum de sua lamentatur aegritudine 97 et ab Eo, vitae et mortis Domino, sanationem deprecatur. 98 Aegritudo fit conversionis via, 99 et Dei …
  3. 1503 Christus-medicus Christi erga aegrotos compassio pluresque Eius sanationes aegrotorum omnis generis 103 perspicue significant Deum visitavisse plebem Suam 104 Regnumque Dei omnino appropinquare. Iesus non solum sanandi habet potentiam, sed etiam peccata dimittendi: …
  4. 1504 Christus-medicus Saepe Iesus ab aegrotis postulat ut credant. 107 Signis utitur ad sanandum: saliva et manuum impositione, 108 luto et ablutione. 109 Aegroti Eum tangere quaerunt 110 « quia virtus de Illo exibat …
  5. 1505 Christus-medicus Christus, tot doloribus commotus, non solum Se ab aegrotis tangi permittit, sed miserias nostras facit Suas: « Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit » ( Mt 8,17). 111 Ipse non omnes …
  6. 1506 « Infirmos curate... » Christus discipulos invitat Suos ut Eum sequantur, crucem, et ipsi, sumentes suam. 113 Eum sequentes, novam aegritudinis et aegrotorum adquirunt visionem. Iesus illos Suae pauperi et servienti consociat vitae. Eos Sui compassionis …
  7. 1507 « Infirmos curate... » Dominus resuscitatus hanc renovat missionem (« In nomine meo [...] super aegrotos manus imponent et bene habebunt »: Mc 16,17-18) eamque confirmat signis quae Ecclesia Nomen Ipsius invocans peragit. 114 Haec signa …
  8. 1508 « Infirmos curate... » Spiritus Sanctus quibusdam speciale sanationis donat charisma 116 ad virtutem manifestandam gratiae Resuscitati. Tamen orationes maxime instantes non semper omnium aegritudinum obtinent sanationem. Sic Paulus a Domino discere debet: « Sufficit tibi …
  9. 1509 « Infirmos curate... » « Infirmos curate! » ( Mt 10,8). Ecclesia hoc a Domino munus accepit atque officium exsequendi illud tam per curas quas ipsa affert aegrotis quam per intercessionis orationem qua ipsa eosdem comitatur. …
  10. 1510 « Infirmos curate... » Ecclesia tamen apostolica proprium cognoscit pro aegrotis ritum, de quo sanctus Iacobus testatur: « Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et …
  11. 1511 Sacramentum infirmorum Ecclesia credit et confitetur, inter septem sacramenta, sacramentum haberi speciatim destinatum ad eos confortandos qui aegritudine probantur: Unctionem infirmorum: « Instituta est autem haec sacra Unctio infirmorum tamquam vere et proprie sacramentum …
  12. 1512 Sacramentum infirmorum In traditione liturgica tam in Oriente quam in Occidente, inde ab antiquitate, habentur testimonia de unctionibus infirmorum oleo benedicto peractis. Saeculorum decursu, infirmorum Unctio, modo magis magisque exclusivo, est illis collata qui …
  13. 1513 Sacramentum infirmorum Constitutio apostolica « Sacram Unctionem infirmorum » (30 novembris 1972), Concilium Vaticanum II sequens, 123 instituit ut in posterum, in ritu Romano, hoc servetur quod sequitur: « Sacramentum Unctionis infirmorum confertur infirmis …
  14. 1514 In casu gravis infirmitatis... Unctio infirmorum « non est sacramentum eorum tantum qui in extremo vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter infirmitatem vel …
  15. 1515 In casu gravis infirmitatis... Si aegrotus qui Unctionem recepit, valetudinem recuperat, potest, si nova accidat gravis aegritudo, iterum hoc recipere sacramentum. Eadem aegritudine perdurante, hoc sacramentum potest iterari, si aegritudo gravior efficiatur. Congruum est, infirmorum recipere …
  16. 1516 « ...advocet presbyteros Ecclesiae » Solummodo sacerdotes (Episcopi et presbyteri) ministri sunt Unctionis infirmorum. 126 Obligatio est Pastorum, fideles de huius sacramenti instruere beneficiis. Fideles hortentur aegrotos ut sacerdotem advocent ad hoc sacramentum recipiendum. Aegroti se praeparent …
  17. 1517 III. Quomodo hoc celebratur sacramentum? Unctio infirmorum, sicut omnia sacramenta, celebratio est liturgica et communitaria, 127 sive locum habeat in familia, sive in nosocomio sive in ecclesia, pro uno tantum aegroto vel pro integro aegrotorum coetu. Valde …
  18. 1518 III. Quomodo hoc celebratur sacramentum? Verbum et sacramentum unitatem efformant inseparabilem. Liturgia verbi, quam poenitentialis praecedit actus, celebrationem aperit. Christi verba, Apostolorum testimonium fidem aegroti et communitatis suscitant, ad petendam a Domino virtutem Spiritus Eius.
  19. 1519 III. Quomodo hoc celebratur sacramentum? Sacramenti celebratio praecipue elementa includit quae sequuntur: « presbyteri Ecclesiae » 128 manus aegrotis — silentio — imponunt; super aegrotis in fide orant Ecclesiae; 129 haec est Epiclesis huius sacramenti propria; tunc …
  20. 1520 IV. Effectus celebrationis huius sacramenti Peculiare Spiritus Sancti donum . Prima huius sacramenti gratia est confortationis gratia, pacis et vigoris animi ad difficultates superandas quae propriae sunt status aegritudinis gravis vel fragilitatis senectutis. Haec gratia est Spiritus …